Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento XII

Statuto per le Castella del Regno di Napoli; ove a ciascuno di essi è assegnato il Castellano milite, o scutifero, о il Contergio, ed un certo numero di servienti, come pure lo stipendio loro, e de' Gappellani e chierici. — Novembre, 1269. (Ibidem - Reg. 1269 B fol. 74 a t. N. 4)

Karolus etc. Ursoni Rufulo et petro Carrello Secretis principatus, terre laboris et aprutii etc. Cum nuper sit in Curia nostra statutum ас etiam ordinatum ut in quolibet Castrorum nostrorum Iurisdictionis vestre certus sit et esse debeat decetero numerus sorvientium quibus stipendia eis per curiam nostram statuta per quatuor terminos Anni sicut acciderat providimus et statuimus exhiberi. fidelitati vestre etc.
... ... ...
Mandamus preterea ut pro singulis Cappellanis Castrorum ipsorum si Cappelle sunt in eisdem et proventus non habeant unde Cappellani ipsi cum eorum Clericis valeant substentari sicut superius est expressum ad requisicionem predicti Raymundi Ysardi castellanis Castrorum ipsorum Cappellanorum et Clericorum pecuniam ad racionem de granis auri sedecim pro quolibet Cappellano cum uno Clerico secum morante per diem exhibere curetis pro tempore predistinto videlicet mense septembris. octobris et toto presente Novembris huius XIII Indictionis apodixam de hiis que dederitis recepturi. Volumus insuper et mandamus quatenus de nominibus et cognominibus ac numero servientium qui a primo dicti mensis septembris usque per totum mensem Decembris fuerint in custodia castrorum ipsorum continue nec fuit eis pro predicto tempore de eorum gagiis in aliquo satisfactum. nec non et de provisione quam circa reparationem castrorum ipsorum tam per terras et homines qui ad id tenentur quam etiam de pecunia nostre Curie duxeritis adhibendam. faciatis quatuor Quaternos consimiles. quorum unum penes vos retineatis, alium dicto provisori assignetis. et tertium ad nostram Cameram, et reliquum magistris Racionalibus magne curie nostre sub sigillis vestris fideliter transmietatis.
Datum Neapoli XXVIII Novembris XIII Indictionis.
... ... ...
SIMILI modo scriptum est Secreto et Magistro Portulano Apulie de infrascriptis castris videlicet.
... ... ...
In terra Bari.
In Castro CANUSIE Castellanus miles (1) et triginta servientes recipiunt per annum uncias Centum septuaginta et tarenos decem de quibus contingunt eos pro quarta uncie Quatraginta duas et tareni decem et septem et grana decem.
In Castro BAROLI unus Contergius (2) recipit per annum sicut alii contergii.
In Castro ANDRIE unus Contergius tantumdem.
In Castro SANCTE MARIE DE MONTE Castellanus miles et triginta servientes recipit per annum sicut Castrum Canusie.
In Castro TRANI Castellanus miles et viginti servientes recipiunt uncias Centum viginti unam et tarenos viginti de quibus contingunt uncie triginte et tareni duedecim et medius.
In Castro BARI Castellanus scutifer et quindecim servientes recipiunt per annum uncias Octoginta septem tarenos decem et octo de quibus contingunt pro quarta parte anni uncie viginti una et tareni viginti septem.
In Castro AQUAVIVE unus Contergius recipit sicut alii Contergii.
In Castro GRAVINE unus Contergius tantumdem.
In Castro CANNARUM unus Contergius tantumdem.

Reg. Ang. 1269 B, fol. 74 a t., n. 4. - (Giuseppe Del Giudice, Codice diplomatico del Regno di Carlo I e II D'Angiò, st. R. Università, Napoli, 1863, vol. I, app. II, pagg.LXXV-LXXXI).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 140-141.]


NOTE - (Nell'originale la numerazione è di pagina e non progressiva dell'intero capitolo)

(1) Castellanus miles, qui in castellanorum presidio est. Ducange

(2) Contergius, è lo stesso che Vice-Castellano