Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento XVII

Scriptum est eidem (Carolo primogenito suo Regi Ungarie ac in Regno Sicilie Vicario generali).

Certa suadet ratio in presenti quod Henricus Federicus et Encius filii quondam Manfridi olim principis Tarentini quos in Castro nostro Sancte Marie de Monte cercer noster includit ab eodem carcere liberentur. Volumus igitur et filiationi vestre mandamus quatenus dictos Henricum et fratres a predicto Castro duci ad vos sine mora salubriter facientes, ipsos ab eodem carcere liberetis et ad nos statim sub tuta et curiali custodia destinetis. Nos autem Stormito de Guagnonvilla militi Castellano dicti Castri per alias nostras iniungimus licteras ut captivos omnes nuncio vestro ad requisitionem vestram studet assignare.

Datum per B. de C. die XVIII junii VIII Indictionis (1295).

(Reg. Ang., N. 73, 1294-1295 A, fol. 178 t. - G. Del Giudice, Cod. Dipl., I, 17 nota. Idem, La famiglia di re Manfredi, pag. 288, nota I).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 144-145.]