Bolla del 1177 di Alessandro III: Monastero S. Maria dal Monte

Contenuto

Premessa

Dal sotto citato testo di Arcangelo Prologo si riporta la trascrizione della Bolla “Iustis fratrum” – privilegio del papa Alessandro III del 28 gennaio 1177, in quanto è uno dei numerosi documenti, molto simili tra loro, che confermano l’esistenza in tale data del Monastero di Santa Maria del Monte e la sua pertinenza, insieme alla città di Andria (e di Corato, Barletta e Bisceglie) all’arcidiocesi di Trani.

La bolla è trascritta per intero per avere una ottimale visione d’insieme, avvertendo che:
- le evidenziazioni in grassetto o corsivo (non presenti nell’originale) intendono porre in risalto quanto maggiormente interessa Andria ed il Monastero di Santa Maria del Monte;
- la punteggiatura non è quella del Prologo (composta solo da punti che separano insiemi di sintagmi) ma è stata articolata al fine di rendere il testo più facilmente interpretabile; così pure sono stati evidenziati i dittonghi “ae → ę” e i nomi propri, quelli individuati, con le iniziali maiuscole.


Bolla di Alessandro III del 28 gennaio 1177

Alexander Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri Bertrando Tranensi Archiepiscopo Eiusque Successoribus Canonice Substituendis In Perpetuum.

Iustis fratrum et coepiscoporum nostrorum petitionibus facilem prębere consensum, et eos cum commissis eorum gubernationi ecclesiis sacrosanctę Romanę ecclesię patrocinio communire, et fraterne debito caritatis, et iniuncti nobis a Deo apostolatus officio commonemur, ut quanto apud apostolicam sedem maiorem gratiam se viderint invenisse, tanto propensius saluti subiectorum intendant et de sui exsecutione officii studiosi semper exsistant.

Ea propter venerabilis in Xristo frater Bertrande Archiepiscope tuis iustis postulationibus benigno concurrentes assensu, ad exemplar prędecessorum nostrorum sanctę recordationis ALEXANDRI, URBANI, ADRIANI et aliorum Romanorum Pontificum, Tranensem ecclesiam cui Deo auctore pręesse dinosceris sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et pręsentis scripti privilegio communimus.

Statuentes ut quascumque possessiones, quęcumque bona eadem ecclesia impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium aut aliis iustis modis pręstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hęc proprie duximus exprimenda vocabulis, urbem videlicet Tranen, Coratum, Andren, Barulum, Vigilias metropolitico vobis iure subiectas, cum omnibus pertinentiis suis, et ecclesiis constructis intus et foris, quicquid dignitatis, et quicquid parrochiarum ad Tranensis Arehiepiscopatus ecclesiam cognoscitur pertinere, Monasterium Sanctę Marię de monte, quod in territorio Tranensis civitatis situm est cum aliis monasteriis et ecclesiis ad prędicta loca pertinentibus, monasterium sanctę marię de Colonia, et quęcumque alia ad vestram ecclesiam iuste atque canonice pertinere noscuntur.

Pallei usum etiam tibi tuisque successoribus in festivitatibus illis concedimus, quę Romanę ecclesię concessione distinctę sunt, scilicet Nativitate Domini, S. Stepbani, Epyphania Domini, Cena Domini, Sabbato sancto, Resurrectione, Ascentione, Pentecoste, Nativitate Sancti Johannis baptistę, in natale omnium apostolorum, tribus festivitatibus Sanctę Marię, commemoratione omnium Sanctorum, in consecratione ecclesiarum, altarium, et clericorum, in diebus confessorum quorum corpora in tua ecclesia requiescunt.

Cuius nimirum pallei volumus te per omnia genium vendicare. Huius siquidem indumenti honor, humilitas atque iustitia est. Tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem et in adversis siquando eveniunt cum iustitia erectam, amicam bonis ac perversis contrariam, nullius umquam faciem contra veritatem suscipiens, nullius umqua faciem pro veritate loquentem premens, misericordię operibus iuxta virtutem substantię insistens, et tamen insistere etiam supra virtutem cupiens. Hęc est frater carissime pallei accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis.

Preterea confirmamus ut idem Tranensis Arehiepiscopatus cum parrochiis sicut ex prędecessorum nostrorum privilegiis institutum est perpetuo sine diminutione permaneat, et Romanę tantum ecclesię subiectus in perpetuum cum omni dignitate sua et integritate persistat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat pręfatam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata serventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva tamen in omnibus apostolicę Sedis auctoritate.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostrę confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Xristi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat.

Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Xristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem pręmia eternę pacis inveniant. AMEN — Amen — AMEN.

[Nel bollo tondo (o rota) si legge:] + VIAS TUAS DOMINE DEMONSTRA MIHI || S(an)c(tu)s Petrus | S(an)c(tu)s Paulus | ALEXA|NDER |P(a)p(a) | III [1]

[C'è il monogramma del] "BENE VALETE".

Ego Alexander catholicę ecclesię episcopus S[ub]S[cripsi].
† Ego Gualterius Albanensis Episcopus SS.
† Ego Guilielmus portuensis et Sanctę Rufinę episcopus SS.
† Ego Manfredus Prenestinus episcopus SS.
† Ego Boso presbiter cardinalis Sanctę Pudentianę tituli Pastoris SS.
† Ego Theodinus presbiter cardinalis Sancti Vitalis tituli vestine SS.
† Ego Petrus presbiter cardinalis tituli Sanctę Susannę SS.
† Ego Jacyntus diaconus cardinalis Sanctę Marię in cosmydyn SS.
† Ego Cynthyus diaconus cardinalis Sancti Adriani SS.
† Ego Hugo diaconus cardinalis Sancti Eustachii iuxta templum Agrippę SS.
† Ego Laborans diaconus cardinalis Sanctę Marię in porticu SS.

Data Syponti per manum Gratiani Sanctę Romanę Ecclesię subdiaconi et notarii, V. Kalendas februarii, indictione X, incarnationis Dominicę Anno M.° C.° LXX° VII.° Pontificatus vero domini ALEXANDRE pp. III. anno XVIII.

[tratta da A. PROLOGO, Le carte che si conservano nello Archivio del Capitolo della città di Trani (dal IX secolo all’anno 1266), Tip. V. Vecchi e Soci, Barletta 1877, doc. LXVII, pp.143-146]


NOTE

[1] Nei due cerchi concentrici che formano il bollo, c’è il motto (in caratteri gotici), che riporta perte del vv. 4 del salmo 24; al centro del bollo solitamente una croce lo divide in 4 parti: nel quarto in alto a sinistra è scritto SČS su PETRUS, in quello a fianco SČS su PAULUS; nei quarti in basso è scritto il nome del papa (nell'esempio: ALEXA con a fianco NDER, soprastanti rispettivamente ·(PP)· e ·III·).
esempio: