bolla del 1184 (Riccardo vescovo di Andria)

Contenuto

“Bolla di Lucio III del maggio 1184”

(in cui č citata la presenza a Trani del vescovo di Andria)

«† Ea quae pro Christianae Religionis, et Divini cultus veneratione fiunt ne in recidiva oblivione valeant devenire dignum est, et honestum licteris Commendari, Idcirco nos Bertrandus Divina Clementia Tranensis Archiepatus humilis minister Christi fidelibus notum facimus Universis Nos Sexto mensis Madii Cavensem Ecclesiam in honorem sanctae Trinitatis iuxta moenia Trani constructam una cum venerabilibus fratribus nostris Andriensi (1) et Vigiliensi Episcopis Solemniter consecrasse in qua pariter convenientes statuimus in perpetuum ut quicunque annuatim in anniversario praedictae Consecrationis ad eandem Ecclesiam Visitandam usque in octavum diem accesserint unius anni remissionem de Criminalibus de quibus vere confessi sunt et quartam partem de venialibus obtinebunt; haec autem Consecratio et praedictae remissionis condonatio celebrata est et statuta anno Dominicae incarnationis, millesimo centesimo octuagesimo quarto mense praescripto secundae indictionis; praesidente Romanae Ecclesiae Domino Lucio papa tertio et regnante Domino nostro Illustri et magno rege Guilielmo; nec non ejusdem Cavensis Ecclesiae existente abbate Domino Benincasa: Ad hujus autem cognitionis perpetuam memoriam quae praefata sunt in scripto redigere iussimus majoranum nostrae Ecclesiae Subdiaconum et plumbeo Sigillo nostri Tiparis jussimus insigniri.» (2)
[da “I primi tempi della cittą di Trani”, di A. di G. Prologo, tip. R. Ospizio V. Emanuele, V. Vecchi, 1883, pp.167-168]

(1) Il vescovo di quel tempo (stando anche all’Ughelli) dovrebbe essere stato un certo Riccardo (1158-1196), probabilmente il Santo che veneriamo come Patrono.
(2) Ai tempi della pubblicazione del libro da cui č stralciato questo documento, (A. Prologo scrive che) l'originale della bolla si conservava presso l'archivio del Monistero della SS. Trinitą di Cava; e una copia della stessa il 3 agosto 1871 era stata mandata da P. Morcaldi Prefetto dell'archivio al sig. G. B. Beltrani.