di Mons. Gioan Giuseppe Longobardi (vescovo di Andria dal 1852 al 1870)
VISIS
Sacrę Congregationis Episcoporum, ac Regularium Rescripto de et super Capituli collegialis Ecclesię S. Nicolai petita facultate reditus Legati Ponza in alios Ecclesiasticos usus invertendi, quod sub die vigesimasexta mensis Aprilis anni millesimi octingentesimi quinquagesimi datum sequenti constat tenore. « Sanctitas Sua, attenta relatione Episcopi Andrien, benigne annuit, ac propterea mandavit eidem Episcopo committi, ut veris existentibus narratis, petitam facultatem erogandi reditus enunciati pii Legati pro suo arbitrio et conscientia concedat, etc. »
Accepti, atque expensi quoad ipsum pium Legatum rationibus a Capituli Deputatis de annis 1852.° 53.° 54.° et 55.° nobis exhibitis, super quibus aliisque 1856.° pręsentandis, Nostras ęquas, propriasque significatorias reservamus.
Ultima prędiorum Legati locatione, ab admodum R.ndo Gapitulo cum Fratribus de Marchio hujusce Andrien Civitatis sub die vigesima mensis decembris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi quinti inita.
Decreto Pontificio diei vigesimę tertię aprilis anni millesimi octingentesimi quinquagesimi septimi, Regio Beneplacito, uti oportebat, roborato, nostroque executionis Decreto sub die vigesima sexta mensis septembris ejusdem anni millesimi octingentesimi quinquagesimi septimi, quibus statutum est ex pio Legato Ponza nongentos annuos ducatos esse auferendos, et sex hujusce Civitatis Parochorum congruis adjungendos.
Nos omnimoda Apostolica Delegatione muniti, matura nostri animi deliberatione, Legatum antedictum Ponza reducendum atque erogandum sic statuimus, ferimus atque decernimus.
1.° Ducatos centum et septuaginta annuos pro directis vectigalibus, quę ei sunt annexa, esse persolvendos.
2.° Ducatos centum et octo annuos pro Missa quotidiana a Fundatore pręscripta, ratione videlicet granorum triginta pro unaquaque, esse addicendos.
3.° Ducatos unum et triginta annuos pro altaris S. Nicolai conservatione, juxta pii Benefactoris dispositionem esse erogandos.
4.° Ducatos demum nongentos, a die Paroeciarum institutionis, idest a die undecima mensis octobris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi septimi, computandos, annuatim ab ejusdem Legati procuratore, sex Parochis ęquali proportione, centum videlicet et quinquaginta pro unoquoque dandos esse, atque distribuendos.
Usquedum interea Parochi titulares vel omnes, vel aliqui instituantur, integram pręfatam summam, vel reliquam penes hanc nostram Episcopalem Curiam a Procuratore ut supra deponendam pręcipimus.
Nostri enim maximi interest omnibus Ecclesiarum curatarum necessitatibus quamplurimum consulere, easquc suppellectilibus, ornamentisque convenientibus decorare, utpote ex quibus Christiſideles omnia Sacramenta percipiunt, antequam proprii Pastores in eas ingrediantur. Sic et non aliter, et intimetur.
Datum Andrię, ex nostro Episcopali palatio, die undecima mensis Januarii, anni millesimi octingentesimi quinquagesimi octavi.
Adest Sigillum. † Jo: Joseph Episcopus Delegatus Apostolicus
Joachim Can.[onicus] Montaruli pro Curia Cancellarius.
N.° 138.
Reg.° ad Andria li 12 gennaio 1858.-
Libro 1.° Vol. 111. Foglio 12 verso, Casella 6.Ŗ
Ricevuto grana 80.
Vi č il Suggello Il Ricevitore
. Giuseppe Montenegno
N.° 7
Andria lģ 12 gennaio 1858
Vi č il Suggello Visto
. Il Giudice Regio
. P. Matarrese.
Retroscriptum Decretum fuit per me Cancellarium hujus Curię Episcopalis Andriensis in simili copia notificatum R.ndo Capitulo collegialis Ecclesię S. Nicolai, et pro eo R.ndo D.no Dominico Guglielmi, Canonico ejusdem Collegii, qui absentibus aliis Canonicis antiquioribus tunc Capitulo pręerat, coram Cataldo Mari, et Basilio Orciolo testibus, aliisque pręsentibus, in hac die decimatertia mensis Januarii, anni millesimi octingentesimi quinquagesimi octavi. Et in fidem etc.
Joachim Can. Montaruli pro Curia Cancellarius.
Cataldus Mari pro teste interfui.
Basilius Orciolo pro teste interfui.
[Tratto da: “Atti relativi alla Erezione delle sei Parrocchie della Cittą di Andria, Fatta dall’Ill.mo e Rev.mo Mons. D. Gioan Giuseppe Longobardi Vescovo della medesima Cittą, in conformitą del Decreto Pontificio del 23 APRILE 1857, e del Sovrano Beneplacito del 31 agosto 1857, seguiti da taluni documenti anteriori, propri ad argomentare della estrema necessitą di tale erezione”, Napoli, Tipografia di Gaetano Gardamone, 1858.]