di Mons. Gioan Giuseppe Longobardi (vescovo di Andria dal 1852 al 1870)
Viso Decreto Pontificio diei vigesimę tertię mensis aprilis anteacti Anni millesimi octingentesimi quinquagesimi septimi, Regio Beneplacito, uti oportebat, roborato, nostroque Executionis Decreto, sub die vigesimal sexta mensis Septembris ejusdem Anni, quibus declarati, atque definiti sunt extincti septem hujusce Ecclesię Andriensis Cathedralis canonicatus de corpore, eorumque Choralem Massam sex ejusdem Civitatis Parrochorum congruis esse adjungendam;
Nos omnimoda Apostolica Delegatione muniti, ac matura nostri animi deliberatione sic slatuimus, ferimus, atque decernimus.
Choralem Massam septem pręfatorum Canonicatuum a die sex Parochialium Ecclesiarum Institutionis, videlicet, a die undecima mensis Octobris Anni millesimi octingentesimi quinquagesimi septimi, computandam, a Procuratore R.mi Capituli Cathedralis sex Parochis ęquali pro unoquoque proportione, dandam esse, atque distribuendam.
Usquedum interea Parochi titulares, vel omnes, vet aliqui instituantur, integram pręfatam Massam, vel reliquam penes hanc nostram Episcopalem Curiam a Procuratore ut supra deponendam pręcipimus. Nostrum maximi est enim, antequam proprii Pastores in eas ingrediantur, suppellectilibus, ornamentisque necessariis, ac convenientibus, utpote ex quibus Christifideles omnia Sacramenta percipiunt decorare.
Sic et non aliter, et intimetur.
Dalum Andrķę, ex Episcopali Palatio, die undecima mensis Januarii, Anni millesimi octingentesimi quinquagesimi octavi.
Adest Sigillum. † Jo: Joseph Episcopus Delegatus Apostolicus
Joachim Can.[onicus] Montaruli pro Curia Cancellarius.
N.° 137.
Reg.° ad Andria li 12 gennaio 1858.-
Libro 1.° Vol. 111. Foglio 13 verso, Casella 6.Ŗ
Ricevuto grana 80.
Vi č il Suggello Il Ricevitore
. Giuseppe Montenegno
N.° 6
Andria lģ 12 gennaio 1858
Vi č il Suggello Visto
. Il Giudice Regio
. P. Matarrese.
Retroscriptum Decretum fuit per me Cancellarium hujus Curię Episcopalis Andriensis in simili copia notificatum R.mo Capitulo Ecclesię Cathedralis, et pro eo R.mo Archipresbytero D.no Joanni Pastina, qui tum, absente Archidiacono, Capitulo pręerat, coram D.nis Nicolao Montanaro, et Emmanuele Bisceglia testibus, aliisque pręsentibus, in hac die decimatertia mensis Januarii, anni millesimi octingentesimi quinquagesimi octavi.
Adest Sigillum.
Joachim Can. Montaruli pro Curia Cancellarius.
Cataldus Mari pro teste interfui.
Basilius Orciolo pro teste interfui.
[Tratto da: “Atti relativi alla Erezione delle sei Parrocchie della Cittą di Andria, Fatta dall’Ill.mo e Rev.mo Mons. D. Gioan Giuseppe Longobardi Vescovo della medesima Cittą, in conformitą del Decreto Pontificio del 23 APRILE 1857, e del Sovrano Beneplacito del 31 agosto 1857, seguiti da taluni documenti anteriori, propri ad argomentare della estrema necessitą di tale erezione”, Napoli, Tipografia di Gaetano Gardamone, 1858.]