Cosmologia

Contenuto

Filosofia Scolastica

COSMOLOGIA

sin˛ssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ŕ solo in latino]

En synopsis totius CosmologiŠ

  1. Somatologia
    1. De quantitate corporum
      1. De essentia quantitatis
      2. De proprietatibus quantitatis
    2. De activitate corporum
      1. De natura activitatis corporeŠ
      2. De legibus activitatis corporeŠ
    3. De mensura activitatis
      1. De spatio
      2. De tempore
    4. De constitutione corporum
      1. De existentia materiŠ et formŠ
      2. De natura materiŠ et formŠ
      3. De mixtis anorganicis
  2. Biologia
    1. De phenomenis vitŠ
      1. introductio
      2. De phenomenis vitŠ vegetativŠ
      3. De phenomenis vitŠ sinsitivŠ
    2. De substantia viventi
      1. De constitutione viventis
      2. De origine individui viventis
      3. De origine specierum viventium

Cosmologia est scientia rationalis mundi per supremas causas

Problema cosmologicum est quŠstio de natura, origine et fine mundi corporei in sua totalitate et in suis partibus.
Hoc problema iam ad initio PhilosophiŠ tractatum est inter GrŠces.

Cosmologia est pars PhilosophiŠ quŠ agit de mundo corporeo, viventi vel non viventi, sed infrahumano.

Cosmologia distinguitur:
- ab alii partibus PhilosophiŠ ex obiecto materiali (= res corporeŠ);
- a scientis experimentalibus de natura ex obiecto formali "quod" (= causŠ supremŠ);
- a metaphisica ex obiecto formali "quo" (= corpora non in quantum entia, sed in quantum mobilia et sensibilia).

Magnum est momentum cosmologiŠ pro aliis partibus philosophiŠ et pro S. Theologia

Somatologia (de corpore)

De quantitate corporum

Quantum est id quod habet pluralitatem partium.
Quantitas (accidens quo substantia corporea habet pluralitatem partium) potest esse continua vel discreta:
- continuum est id cuius extrema sunt unum;
- discretum est id cuius extrema sunt multa.
Discretum potest esse contiguum vel distans:
- contiguum est id cuius extrema sunt simul;
- distans est id cuius extrema non sunt simul.

Discretum constituit multitudinem, quŠ, si numeratur per unum, est numerus.

Cartesius et alii identificant quantitatem cum substantia corporum;
nos ponimus distinctionem realem inter quantitatem et substantiam, ita ut quantitas sit accidens inhŠrens substantiŠ; en rationes:
- substantia et quantitas habent proprietates diversŠ: variante quantitate non variat substantia, et viceversa;
- quantitas non est radix omnium proprietatum corporis.

Ex distinctione reali quantitatis a substantia profluit eius separabilitas saltem per divinam potentiam. Argumenta, quŠ afferunt contra separabilitatem nihil probant.

Effectus formalis primarius seu constitutivum quantitatis est pluralitas partium in substantia seu extensio actualis.
Omnes proprietates corporis (divisibilitas, numerabilitas, localisatio, impenetrabilitas) profluunt a pluralitatem partium.

Continuitas et divisibilitas sunt proprietates reales corporum.
Contra atomistas et quosdam scholasticos nos, cum S. Thoma, tenemus quod:
- partes in continuo non sunt ut entia in actu, sed ut entia in potentia; ratio est quia continuum est essentialiter unum (unum per se).
- continuum non constat ex indivisibilibus, quia indivisibilia sunt inextensa.
- continuum est matematice, non phisice, divisibile in infinitum, quia ex divisione extensi semper obtinetur extensum.

De activitate corporum

Schema - sinossi della Cosmologia

Pagina in allestimento!