Etica politica

Contenuto

Filosofia Scolastica

ETICA

sinÚssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ť solo in latino]

Ethica Specialis

Ethica Politica

Status est societas perfecta iuris naturalis; conceptui status sunt affines conceptus stirpis, nationis, patriae, populi.
Circa originem seu fundamentum Status habetur celeberrima doctrina contractualistica vario modo proposita in Thomas Hobbes (1588-1679), Samuel Pufendorf (1632-1694), Jean-Jacques Rousseau (1712-1778), Francisco Suarez (Doctor Eximius, 1548-1617) e Roberto Bellarmino (1542-1621).
Doctrina communis scolasticorum distinguit inter fundamentum Status in genere et originem Status singuli seu historice existentis: quoad fundamentum tenet Status esse a natura ac proinde de iure naturali; quoad originem historicam dicit Status vario modo oriri potuisse.
Circa finem Status habetur
- doctrina liberalis, iuxta quam finis Status est tutela libertatis et iurium individualium;
- doctrina socialistica seu statalismus docet finem Status esse procurationem omnium bonorum;
- doctrina catholica tenet finem Status esse et tutelam iuris et procurationem bonorum seu prosperitatis intra limites legis moralis.
Circa structuram Status habetur conceptio mechanica et conceptio organica secundum quod elementa componentia Status habeant vel non habeant quandam autonomiam; conceptio mechanica potest esse atomistica vel monistica.

Status est societas profluens ab ipsa natura ut constat ex invincibili inclinatione hominum; theoria contractualis est absurda et periculosa, quia divideret familiam; attamen quoad originem concretam potest haberi ampliatio familiae, coadunatio spontanea familiarum et consensum familiarum.
Finis Status est prosperitas, comprehendens et tutelam iurium et procurationem bonorum;
prosperitas intenta a Statu debet esse:
- externa,
- publica,
- naturalis,
- communis,
- conformis legibus moralibus;
proinde Status ad quem tendit persona humana ex propriis indigentiis, est ad bonum personae sensu obiectivo acceptae.
Structura Status est potius organica, quia personae, familiae et associationes (quae sunt elementa Status) habent esse et operari antecedenter at independenter ab esse et operari Status; si Status componeretur immediate ab individuis, familia et associatio ipso facto destruerentur.
Structura organica haberi potest per synthesim (familia et associatio conponunt Statum) vel per analysim (Status dividitur in regiones, provincias et municipia).
Ad Status refertur potestas politica, quae potest considerari ut ius vel subiectum iuris: ut ius, potestas est ius regendi rem-publicam; ut subiectum iuris, est vel persona physica vel complexus personarum.

Quoad ius ipsum nos dicimus potestatem esse necessaria pro Statu, quia in Statu requiritur unitas propositorum et actionum ad obtinendum finem; quoad originem potestatis politicae propugnatores contractualismi tenent potestatem politicam derivari ab ipsa voluntate contrahentium
Contra contractualistas dicimus quod potestas politica est a Deo, nam:
- cum potestas sit necessaria Statui et Status sit a natura seu ab Auctore naturae, etiam potestas est a Deo ut Auctore naturae;
- potestas politica, cum possit cogere cives ad bonum commune, non potest profluere a populo, ergo a Deo;
- potestas habet iura occidendi, indicendi bellum, quae sunt iura suprema et consequenter non possunt derivari nisi a Domino omnium, qui est Deus.

Quoad subiectum potestatis politicae habetur monarchia (ereditaria vel electiva, absoluta vel temperata), aristocratia et democratia (directa vel indirecta); abusus monarchiae est tyrannis, aristocratiae est oligarchia, democrattiae est anarchia; hodie illae formae non inveniuntur semper separatae, sed coniunguntur vario modo.
Circa subiectum primarium potestatis politicae quidam dicunt subiectum designari iure divino (Jacques-Benigne Bousset [1627-1704], Joseph-Marie de Maistre [1753-1821]), alii iure humano per speciales aptitudines alicuius hominis (Tommaso Campanella [1568-1639], Vincenzo Gioberti [1801-1852]); alii dicunt subiectum primarium potestatis esse populum, a quo transfertur in principem (Franciscus Suarez [1548-1617], Robertus Bellarmino [1542-1621]), alii dicunt ius derivari immediate a Deo in quosdam (Umberto Scarpelli [1924-], Tommaso Maria Zigliara [1833-1893]); nos mediam viam tenemus et dicimus quod ius est a Deo, sed populus potest determinari formas regiminis, ita ut aliquo modo ius transeat per populum saltem quoad formam regiminis.

Subiectum potestatis politicae
- non potest determinari iure divino, quia iure divino positivo determinatur id quod pertinet ad ordinem supernaturalem;
- non potest determinari iure humano per speciales aptitudines alicuius personae, quia illae aptitudines nullum ius dant ad regendum;
- non est populus, quia tunc populus esset superior et subditus;
- non potest determinari per victoriam vel usurpationem, quia victoria et usurpatio sunt mera facta, quae non dant ius regendi.
Requiritur ergo consensus populi, qui proinde habet ius eligendi formam propriam regiminis et determinandi subiectum secundarium, ita ut aliquo modo subiectum originarium potestatis sit ipse populus.

In hodierna democratia regimen repraesentativum est bonum et necessarium, licet imperfectum; exinde habentur factiones politicae, quae iudicari debent secundum doctrinam, ex qua factio inspirationem sumit.
Suffragium universale habere potest defectus, sed hodie est medium necessarium ad vitam politicam, si vitari velit dictatura et consequens absolutismus status, quia pro multis viris politicis normae morales, quae limitent arbitrium individuale, nullum valorem habent.

Inter potestatem politicam et subditos habentur relationes iurium et officiorum; legislator debet observare iustitiam commutativam, legalem et distributivam in ferendis legibus.
In casu usurpationis, si usurpatio est in fieri, subditi possunt illi resistere; si est in facto esse, subditi debent oboedire in legibus quae conferunt bona communi, at resistentia est semper legitima.
In casu abusus potestatis (tyrannis) distinguendum est:
- si tyrannis est tolerabilis, tolerari debet;
- si est intolerabilis, licet resistentia passiva per disoboedientiam legibus et resistentia activa non armata; quoad resistentiam activam armatam, haec non licet individuo, at licet maiori parti poluli dum omnia considerentur mature pro et contra.

Activitas Status in materia religionis, sanitatis physicae et moralis, educationis, libertatis, oeconomiae et criminum debet semper conformari legibus iustitiae.

Relatio inter Status regulatur a iure internationali (naturale vel positivum, publicum vel privatum, ius pacis vel ius belli).
Contra positivistas propugnamus existentia iuris internationalis naturalis,
- quia relatio inter Status regulari debet a iustitia;
- relatio internationalis est a natura;
- ius internationale naturale est necessarium pro iure internationali positivo, quod supponit principium "Pacta sunt servanda".
In iure internationali naturali continentur iura uniuscuiusque Status:
- ius autoconservationis (ius ad indipendentiam, ad unitatem et tranquillitatem socialem, ad proprietatem sui territorii et aliorum bonorum),
- ius liberae actionis (ius expansionis legitimae, ius ad onorem et legationem);
praeterea iura imperfecta et auxilium in necessitatibus oeconomicis, ad interventum opportunum, ad consilia et adiumenta moralia.

Bellum seu status gentium vi certantium est factum physicum violentum, quod potest inservire ad tutelam iuris, quia in conflictibus iurium inter Status non habetur aliud medium solvendi quaestiones; conditiones belli iusti sunt ut suscipiatur a legitima auctoritate, habeatur iuxta causa et servetur debitus modus.

Unio inter populos ad pacem servandam est naturalis et optanda; media huius unionis sunt vel non politica (proclamatio fraternitatis, communio culturalis, communio associationum indolis moralis vel professionalis) vel politica (pacta, tribunal internationale, foederatio inter Status);
Plura tentamina habita sunt ad foederationem populorum, quorum ultimum est ONU; ad habendam veram et efficacem foederationem servandae sunt quaedam conditiones sine quibus numquam habebitur vera foederatio; imprimis est universalismus catholicus, cuius praeco et custos est Ecclesia.

Etica Speciale

Etica Politica

Pagina in allestimento!