Etica sociale

Contenuto

Filosofia Scolastica

ETICA

sinÚssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ť solo in latino]

Ethica Specialis

Ethica Socialis

Societas est unio plus minusve stabilis plurium hominum ad unum finem conspirantium sub eadem auctoritate.
  1. Societas dividitur:
    1. ratione perfectionis
      1. perfecta
      2. imperfecta
    2. ratione finis
      1. religiosa
      2. civilis
      3. culturalis
      4. commercialis
      5. etc ...
    3. ratione originis
      1. naturalis
      2. positiva
    4. ratione necessitatis
      1. necessaria
      2. libera
Homo est ens sociale ut constat ex eius indigentiis, ex naturali sentimento benevolentiae et ex facultate loquendi.

Familia est unio stabilis inter virum, uxorem eorumque filios sub auctoritate viri; societas domestica (familia) comprehendit societatem coniugalem et societatem parentalem. Matrimonium considerari potest in fieri (contractus matrimonii) et in facto esse (societas coniugalis). Finis primarius matrimonii est procreatio et educatio prolis; finis secundarius est mutuum solatium. Proprietates essentiales matrimonii (societatis coniugalis) sunt unitas et indissolubilitas.

Matrimonium est societas de iure naturali, quia ius naturale imponit continuationem speciei; proinde est obligatorium pro specie, non pro singulis, quia finis matrimonii obtinetur per tendentiam hominum et insuper coelibatus susceptus amore virtutis est superior matrimonio; matrimonium gaudet unitate et indissolubilitate ex fine primario eius; est sub auctoritate viri, quia vir naturaliter praestat mulieri in capacitate regendi unionem familiarem.

Ius proprietatis est ius plene disponendi de re aliqua intra limites legis.
Dominium proprietatis dividitur:
- perfectum vel imperfectum (directum vel utile);
- publicum vel privatum (comune vel individuale);
- humile vel altum;
- dominium rerum productivarum vel compsuntivarum;
- dominium rerum fungibilium et rerum non fungibilium, mobilium et immobilium, etc..

Quoad ius proprietatis
- doctrina liberalis illud exaltat et nullam limitationem agnoscit;
- schola socialistica illud potius impugnat;
- doctrina catholica mediam viam tenet in quantum defendit ius proprietatis individualis, at illud limitat per exercitium functionis socialis.
Legitimitas iuris proprietatis individualis probatur:
- ex dignitate personae humanae;
- ex necessitate familiae;
- ex maiore bono communitatis.
Functio socialis proprietatis individualis probatur ex socialitate hominis et ex destinatione bonorum materialium.
Modus acquirendi proprietatis sunt vel originarii vel derivati.

Contra ius proprietatis individualis est collectivismus, qui, licet saeculis transactis saepe propositus fuerit, tamen maximam expositionem habet in marxismo. Marxismus habet praesupposita philosophica (materialismus dialecticus, materialismus historicus) et oeconomica (proprietas ut fructus laboris, valor commutativus profluens a quantitate laboris, etc.); super haec praesupposita marxismus construit suas theorias, quae sunt theoria plusvaloris, theoria accumulationis capitalium, theoria crisis oeconomicae, theoria subversionis regaminis capitalistici, theoria instaurationis socialisticae.
Collectivismus in genere hoc modo dividitur:
  1. Collectivismus potest esse:
    1. ratione bonorum
      1. absolutus (coll. classisticus et hodiernus [in anno 1950])
      2. mitigatus
        1. agrarius
        2. industrialis
    2. ratione subiecti
      1. internationalis
      2. nationalis
      3. municipalis (anarchicus)
    3. ratione methodi
      1. democraticus
      2. bolscevicus
Hodie [1950) socialismus considerari potest ut doctrina philosophica, ut mera doctrina oeconomica et ut methodus practica;
- ut doctrina philosophica constitui quandam conceptionem realitatis et vitae (ideologia);
- ut doctrina oeconomica impugnat salariatum et remanet semper classisticus;
- ut methodus practica saepe reducitur ad actionem reformatricem conditionum oeconomicarum operariorum; hoc ultimo sensu posset singulis vocibus haberi conciliatio cum doctrina catholica.

Collectivismus est falsus ut doctrina et impossibile ut factum.
Est falsus ut doctrina, nam:
- est falsus materialismus in genere, ut constat ex Cosmologia et Psycologia;
- est falsus materialismus dialecticus, ut constat ex confutatione idealismi et paltheismi;
- est falsus materialismus historicus, quia longe plura facta historica non explicantur ex causis oeconomicis;
- ius proprietatis non fundatur in labore, sed in natura;
- valor commutativus mercium non fundatur in solo labore operarii;
- regimen capitalisticum non necessario ducit ad socialismum;
- collectivismus opponitur dignitati et bono hominis, tranquillitati familiae et paci societatis;
- falsa est theoria plusvaloris, cum et capitalistae laborent et insuper valor commutativus laboris non mensuretur tantum ex pretio rerum necessariarum ad reficiendas vires operariorum;
- falsa est theoria accumulationis capitalium et crisis oeconomicae, quia defectus regiminis capitalistici possunt auferri;
- falsa est theoria subversionis capitalismi et spontaneae instaurationis capitalisticae, quia historia docet communismum hortum fuisse ex revolutione interna vel ex bello exsterno;
- falsus est messianismus collectivismi, quia aequalitas inter homines est abstracta et impossibilis est paradisus in terra.
Collectivismus est impossibile ut factum, nam est impossibile
- distinguere bona productiva a bonis consumplivis in concreto et semper;
- determinare productionem, assignare laborem, stimulare ad laborem;
- distribuere bona secundum aequitatem.

Labor est cum natura causa primaria divitiarum; ex sinthesi naturae et laboris exurgit capitale, quod est causa derivata divitiarum. Hic labor non consideratur mechanice neque biopsychologicae, sed oeconomice, in quantum affert utilitatem oeconomicam;
labor est nobilissima expressio personae humanae eique in ordine oeconomico actuali respondet salarium..
Quoad salarium infensi sunt socialistae, dum liberistae exaltant ipsum ut contractum plene liberum inter dominos et operarios; catholici tenent legitimitatem salarii, sed docent ipsum meliorandum esse variis modis.
Contractus salarii est legitimus, quia supposito iure proprietatis individualis, unusquisque potest locare suam operam pro pretio vel facere contractum innominatum; attamen debet regulari a iustitia, quae trescendit libertatem utriusque contraendis: ad iustitiam salarii requiruntur subiecta capacia, consensus liber, materia licita et salarium sufficiens;
sufficentia salarii aestimatur pro operario "frugi quidem et bene morato" (Leo XIII), at requiritur etiam consideratio familiae (salarium familiare saltem absolutum); contractur salarii, ad meliorem et maiorem productionem simul ac ad amicalem pacem inter dominos et operarios, perficiendus est per varia praemia, per participationem ad lucra, per contractum societatis et per consilium gestionis.
Ad proprios fines obtinendos et propria iura tuenda sive domini sive (praesertim) operarii constituere possunt corporationes et syndacatus (hic etiam habetur triplex doctrina: liberistica, socialistica et catholica); illae associationes sunt legitimae (permittuntur a iure naturali), opportunae et moraliter necessariae in hodierno statu vitae oeconomicae; attamen, ad salvandam libertatem, debent gaudere independentia a Statu et debent esse instrumentum progressus et concordiae, non oppressionis et luctae, ut saepe fit in doctrina et praxi communistarum.
Quoad functionem syndacatum specialis consideratio haberi debent circa operistia, ad cuius liceitatem plures conditiones observari debent.
Ecclesia praefert pro catholicis syndacatus proprios seu ex viris catholicis, sed quandoque, ob varias causas, permittit ut catholici cum acatholicis, constituant syndacatus neutros, dummodo absit periculum pro fide et moribus.
Contra assertores oeconomiae classicae nos propugnamus subalternationem oeconomiae socialis erga ethicam, quia oeconomia, cum sit normativa, debet necessario habere vel supponere doctrinam aliquam circa finem hominis, eiusque iura et officia; et hoc pertinet ad doctrinam ethicam, quae in historico ordine supernaturali pendet a magisterio Ecclesiae catholicae, cui est innegabile officium et consequens ius iudicandi circa doctrinas et facta oeconomica sub respectu ethico, licet iudicium techicum reliquantur oeconomistis.

Etica Speciale

Etica sociale

Pagina in allestimento!