Gnoseologia

Contenuto

Filosofia Scolastica

GNOSEOLOGIA

(de valore cognitionis)
sinÚssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ť solo in latino]

De Ceritudine Cognitionis

Notiones

COGNITIO: actus quo aliquid est conscienter praesens alicui.

VERITAS: adaeguatio mentis et rei (veritas logica)
adeguatio rei ad intellectum (veritas ontologica).

IGNORANTIA: status in quo subiectum caret cognitione debita.

NESCENTIA: status in quo subiectum caret cognitione non debita.

DUBIUM: status in quo subiectum suspendit assensum inter duas propositiones oppositas (dubium positivum, negativum, fictum, reale).

SUSPICIO: status in quo subiectum inclinat ad unam partem contradictionis (suspicio prudens vel temeraria).

OPINIO: status in quo subiectum iudicat sine formidine errandi (=oppositi) (prudens vel imprudens).

CERTITUDO: status in quo subiectum iudicat sine formidine errandi vel firma adhaesio cuidam propositioni. Ut habetur stricta certitudo tria requiruntur:
- adhaesio debet esse firma;
- propositio debet habere motiva cognita;
- vis necessitans motivorum debet plus minusve clare cognosci.


Obiectum materiale Gnoseologiae est cognitio in sua relatione ad rem.
Obiectum formale "quod" Gnoseologiae est cognitio in sua conformitate cum rem.
Obiectum formale "quo" Gnoseologiae est reflexio super cognitionem.

De Ceritudine Cognitionis

Quaestioni de possibilitate certitudinis pro cognitione vera scepticismus (doctrina eorum qui tenent hominem numquam posse pervenire ad cognitionem veram et certam) respondet status permanentem rationis humanae esse dubium scepticum.
  1. Scepticismus potest esse
    1. quoad amplitudine dubii
      1. universalis
      2. partialis
    2. quoad intensitatem dubii
      1. absolutus
      2. mitigatus
Dubium scepticum est universale, reale, absolutum, permanens. Problematicismus hodiernus est verus scepticismus.
Scepticismus est falsus, sed probatio eius falsitatis fieri potest tantum indirecte, quia scepticismus nulla principia admittit a quibus procedere possit probatio directa falsitatis suae doctrinae. En argumenta:
- scepticismus ut doctrina est contradictorius;
- historice ostenditur ut morbus intellectus humani;
- ut problematicismus seipsum reicit;
- ut factum est impossibilis.
Excluso dubio sceptico, certitudo manet saltem negative firmata. Attamen ad melius eam firmandam requiritur dubium metodicum ut certitudo spontanea evadat reflexa valida.
Dubium metodicum potest esse:
- positivum et reale;
- negativum et fictum.
Dubium metodicum positivum et reale est dubium cartesianum, quod vincitur a Cartesio per "Cogito" seu per ipsam conscientiam dubii, quae dicitur cogitatio.
Dubium metodicum negativum et fictum est dubium quod potest et debet adhiberi a Scholasticis.
Dubium cartesianum admitti nequit quia:
- laborat incohaerentia;
- reddit impossibilem egressum a cogitatione ad realitatem extra animam seu exstrasubiectivam;
- impedit absolutam neutralitatem quae haberi debet in facienda critica cognitionis;
- innitur motivis non validis (similitudo inter somnium ed vigiliam, hipothesis genii malefici).
Dubium methodicum negativum et fictum admitti potest, quia est ipsa positio problematis de certitudine; admitti debet ut refellantur negationes et dubia realia. Requiritur ergo dispositio aperte critica, ut securius Metaphysica adstruatur.
Pe reflexionem, quae sequitur ad dubium methodicum negativum et fictum, inveniuntur in iudicio de ipsa cogitazione duo elementa, scilicet elementum obiectivum et elementum subiectivum.
- Elementum obiectivum est ipsum iudicium ("cogito") quod est praesens ut ens et cui ratio est conformis in cognitione; ex conceptu entis profluit principium contradictionis; exercita conformitate rationis cum obiecto-ente profluit vel agnoscitur aptitudo ipsius rationis ad veritatem cum certitudine assequendam.
- Elementum subiectivum est ipsum subiectum cogitans, cuius realitas praebetur certe ab ipso exercitio iudicii ("ego cogito").
Veritas est in quacumque operatione cognoscitiva, in quantum est conformitas cognitionis cum re; attamen, ut cognita, est tantum in iudicio quod cognoscit conformitatem; proinde dicere possumus quod omnes actus cognoscitivi habent veritatem (cum habeant conformitatem), sed solum iudicium cognoscit veritatem seu suam conformitatem cum re.
Veritas, considerata formaliter ut conformitas, non habet gradus; nam aut est aut non est; considerata materialiter, seu in ipsis propositionibus veris, habet gradus in quantum dari possunt propositiones necessario verae et propositiones contingenter verae.
Error est falsum iudicium seu iudicium in quo habetur positiva difformitas cognitionis cum re; error est possibilis, quia possumus dicere quod est id quod non est, et vicissim.
Causae proximae erroris sunt:
- praeiudicia theoretica (idola),
- influxus immaginationis et passionum,
- influxus voluntatis (praecipue).
Causa remota est radicalis debilitas conditionis humanae.
Remedia erroris sunt:
- honestas morum,
- sincerus amor veritatis,
- usus dubii methodici,
- bona methodus investigationis.
Causa remota est radicalis debilitas conditionis humanae.
  1. Certitudo potest esse:
    1. quoad modum
      1. necessaria
      2. libera
    2. quoad gradum
      1. metaphysica
      2. physica
      3. moralis
    3. quoad subiectum
      1. absoluta
      2. respectiva
Autoconscientia considerata psycologico-critice seu ut iudicium est:
- certissima,
- immediata,
- intuitiva,
- concreta.
Autoconscientia, considerata ontologico-critice seu ut iudicatum, praebe
- conceptus entis,
- principium contradictionis,
- conceptus substantiae,
- conceptum actionis,
- conceptum causae agentis,
- conceptum finis.

De Transcendentia Cognitionis

Transcendentia cognitionis indicat quod cognitio vera est independens a conditionibus empiricis hominis et cognoscit ens ut aliquid a cognitione distinctum.

De TRANSCENDENTIA COGNITIONIS
verae quoad conditiones empiricas hominis

Doctrina, quae negat hanc transcendentia et affirmat immanentiam seu relativitatem veritatis, dicitur relativismus, qui potest esse systematicus vel methodicus secundum quod affirmat relativitatem ipsius veritatis vel methodi ad acquirendam veritatem.

Relativismus systematicus est:
- psycologismus: veritas mensuratur a cognitione psychica singuli hominis;
- historicismus: veritas mensuratur ab historia hominis; est culturalisticus vel materialisticus;
- sentimentalismus: veritas mensuratur a motivis affectivis;
- intuitionismus: veritas mensuratur ab intuitione quasi poetica;
- voluntarismus: veritas mensuratur ab exigentiis vitae;est voluntarismus kantianus, pragmaticus, philosophia valorum, activismus absolutus;
- existentialismus atheus: veritas mensuratur ab ipsa varietate conditionum individualium.

Relativismus methodicus est:
- fideismus: ad veritatem assurgimus per fidem seu assensum arationalem;
- traditionalismus: ad veritatem assurgimus per traditionem;
- intuitionismus scoticus: ad veritatem assurgimus per instinctum;
- sentimentalismus (Jacobi et mysticorum): ad veritatem assurgimus per sentimentum vel motiva affectiva sub conscientiae;
- philosophia actionis: ad veritatem assurgimus per exigentias actionis nobilioris;
- dogmatismus moralis: ad veritatem assurgimus per bonas dispositiones subiectivas.

Doctrina scholastica, contra utrumque relativismus, tenet veritatem habere valorem absolutum et nos ad eam assurgere per evidentiam intellectivam, quae est relucentia anuntiabilis trahens intellectum ad assensum; id quod est evidens est ipsum enuntiabile, id quod est evidens est lumen intellectus, coram quo sistit enuntiabile.

Relativismus systematicus est falsus, quia:
- cognitio mensuratur a re seu ad ente, quod est obiectum intellectus;
- est autocriticus, cum affirmet absolute relativitatem veritatis;
- plura principia et asserta scientiarum permanserunt intacta in omnibus mutationibus;
- cognitio humana trascendit structuram individui (contra psycologismus);
- vera utilitas mensurari debet ab intellectu (contra pragmatismus).

Relativismus methodicus est falsus, quia criterium supremum certitudinis est evidentia intellectiva; nam:
- relucentia enuntiabilis coram intellectu requiritur et sufficit ad habendum assensum, qui valet semper et pro omnibus;
- fideismus et sentimentalismus ducunt ad relativismum systematicum;
- intuitio ad modum scoticorum (sensus comunis vel instinctus) est potius obiectum quam criterium phiposophiae; est praephilosophica, non philosophica;
- philosophia actionis et dogmatismus moralis habent partem veri, quia attentio habenda est ad vitam humanam et ad bonas dispositiones subiecti cognoscentis; attamen, si proponatur ut criterium ultimum certitudinis, ducunt ad relativismum systematicum.

Bene distinguenda est evidentia a nobis proposita ad evidentia de qua loquitur Cartesius; nam:
- evidentia cartesiana est claritas ideae, evidentia nostra (scholastica) est claritas enuntiabilis (=propositionis);
- idea in cartesianismo est id quod cognoscitur; idea in nostra doctrina est id quo ens cognoscitur;
- proterea in Cartesio habemus rationalismum et mathematismum, dum nostra doctrina (scholastica) est intellectualismus realisticus.

Licet criterium supremum certitudinis sit evidentia, tamen ipsa evidentia advertitur et proclamatur ab autoconscientia; quapropter conciliatio haberi potest inter intellectualismum et quendam psycologismum moderatum, dummodo reiciatur exaggeratio psycologismi absoluti.

Evidentia potest esse immediata (indemostrabilis et indemostranda) et mediata; evidentia mediata potest esse intrinseca (auctoritas evidentiae) vel extrinseca (evidentia auctoritatis).

De TRANSCENDENTIA COGNITIONIS
verae quoad seipsam

Contra hanc transcendentia est immanentismus idealisticus postkantianus, qui tenet cognitionem non cognoscere nisi seipsam, ita ut res cognita ponatur seu producatur a cognitione. Origo huius immanentismi est a Cartesio et a Kant, qui nimis extulerunt subiectum in doctrina de cognitione. Propugnatores maximi fuerunt Fichte, Schelling, Hegel cum pluribus variarum nationum sectationibus; forma consummate logica et extrema idealismi est actualismus I. Gentile, qui admittit actum cogitationis esse unicam realitatem concretam et incessanter procedentem per tria momenta: thesis, antithesis, synthesis.

Contra immanentismum gnoseologicum doctrina scholastica (realismus) firmiter tenet quod cognitio humana potest cognoscere et cognoscit ens ut a cognitione distinctum et independens.

Etenim immanentismus idealisticus est falsus, quia
- nequit explicare conscientiam externitatis in obiecto cognito;
- cognitio requirit ens a seipsa distinctum ut sit cognitio;
- cognitio, concrete spectata, requirit subiectum cognoscens, quod sit ens;
- in cognitione reflexa cognitio non cognoscit seipsam, in quantum actum reflectens et actus praevius, supra quem est reflexio, distinguitur;
- idealismus nequit explicare errorem et cognitionem inadaequatam;
- ducit ad solipsismum;
- ducit ad scepticismum;
- destruit doctrinam moralem et religionem.

Cognitio cum sit actus vitalis, habet quandam immanentiam; at agitur de immanentia psycologica (quae respicit ipsum actum cognoscendi), non de immanentia gnoseologica (quae respicit obiectum cognitum).
Immo quaedam productivitas habetur in cognitione humana, quae terminat ad verbum; at verbum est id quo vel in quo ens cognoscitur, non id quod cognoscitur; unde fertur intentionaliter ad rem ut ad aliquid  independens a cognitione.

De Obiectivitate Cognitionis

Quaestio de obiectivitate cognitionis (utrum cognitio humana apprehendat res ut sunt in se) duplex est:
- de obiectivitate perceptionis,
- de obiectivitate conceptus.

De OBIECTIVITATE PERCEPTIONIS

Tres sunt respectus huius questionis:
- quaestio de transubiectivitate perceptionis inquirit utrum perceptioni respondeant res externae et extensae, sicut retinet conscientia spontanea hominum;
- quaestio de immediatione perceptionis inquirit utrum perceptio percipiat immediate res externas et extensas an modificationes subiectivas;
- quaestio de relativitate perceptionis inquirit utrum in perceptione habeatur quaedam relativitas ad subiectum percipiens.

Quoad transubiectivitate perceptionis idealismus sive absolutus sive empiricus (Berkeley) negative respondit.

Quoad immediationem perceptionis plures philosiphi moderni et quidam scholastici tenent quod perceptio percipit immediate modificationes subiectivas, ex quibus infert res externas (mediatio psychognoseologica); alii scholastici admittunt quod perceptio percipit immediate res externas, sed tenet quod certitudo de transubiectivitate perceptionis est mediata seu obtenta per demonstrationem (mediatio gnoseologica); plures tamen scholastici reiciunt utramque mediationem; dissensus ergo habetur inter realismum mediatum et realismum immediatum.

Quoad relativitatem perceptionis quidam tenent quod proprietates secundariae non sunt in rebus, sed in perceptione, quae interpretatur ut colores, sonos, etc. id quod in rebus est motus et vibratio (interpretationismus); alii scholastici tenent quod proprietates secindariae existunt in rebus sicut perceptio eas refert (perceptionismus).

Contra idealismum propugnamus cum omnibus scholasticis transubiectivitatem perceptionis, nam:
- conscientia refert characterem transubiectivum perceptionis;
- tendentiae, emotiones, actiones nostrae idem requirunt;
- existentia nostri corporis idem requirit in suis relationibus;
- idealismus nequit explicare conscientiam circa extensionem rei perceptae;
- perceptio rei externae non potest esse somnium, quia bene distinguimus inter somnium et vigiliam;
- res spiritualis non causare potest perceptionem extensi; non Deus, quia aliter non induceret in errorem permanentem; non animam, quia non potest causare perceptionem extensi nec libere neque necessario.

Contra mediatistas dicimus quod aut admittitur immediatio perceptionis aut incidimus in idealismum, quem realistae mediati volunt vitare; insufficiens est enim mediatio (pons) ab ipsis proposita ad certitudinem mundi externi et extensi; nam:
- non sufficit veracitas Dei (Cartesius), quia explicaretur obscurum per obscurius;
- neque testimonium S. Scripturae (Malebranche), quia S. Scriptura tantum per sensum constare nobis potest;
- neque associatio plurium sensationum (Condillac), quia semper haberetur summa factorum subiectivorum;
- neque instinctus (Reid), quia non habet valorem philosophicum;
- neque principium causalitatis (Cousin, Mercier), quia nequit ipsum applicari rebus externis, nisi prius constet de earum existentia;
- neque consuetudo obiectivandi sensationes (plures psychologi moderni), quia nulla datur explicatio huius obiectivationis.

Quoad relativitatem perceptionis neque interpretationismus neque perceptionismus plene probantur; attamen ex aliquibus phaenomenis negari nequit quaedam relativitas, ita ut perceptionismus integralis amplius teneri non possit.

Perceptio rei, quae est sensibilis per accidens, est perceptio complexa, quae debetur simul et sensui et intellectui, quia datis sensationum admiscentur iudicia habitualia et quasi inconscia, ita ut error sit possibilis.

De OBIECTIVITATE CONCEPTUS

Circa obiectivitatem conceptus seu cogitationis (melius: cogitati), ad quam pertinet medievalis quaestio de universalibus quae tangit valorem scientiae, quattuor doctrinae habentur:
- nominalismus, qui tenet universalia esse mera nomina seu flatus vocis;
- ultrarealismus, qui tenet universalia esse aliquid reale extra animam;
- conceptualismus, qui tenet universalia esse puros conceptus sine fundamento in rebus;
- realismus intellectualisticus, qui tenet universalia ut talia esse ens rationis cum fundamento in re.

Nominalismus refutatur quia:
- dantur termini vere distributivi, qui exprimunt conceptus;
- "facta" transcenduntur in ipso principio quod affirmat eorum insuperabilitatem (contra positivismum);
- positivismus destruit scientiam, quae indiget conceptibus et iudiciis universalibus;
- valor rationis admittitur in ipsa eius negatione (contra irrationalismum);
- ipsa "existentia" implicat conceptum de ea (contra existentialismum).

Ultrarealismus refutatur quia:
- praedicatio in iudicio exigit tantum praesentiam naturae vel essentiae in individuis;
- participatio platonica, si aliquid valet, ducit ad inutilitatem idearum saparatarum;
- in ultrarealismo res evaderent actualiter unum et multa;
- ultrarealismus ducit ad panteismum.

Conceptualismus refutetur in genere quia:
- praedicatio in iudicio indicat identitatem praedicati cum subiecto;
- scientia est de rebus, non de puris conceptibus.

Kantismus refutatur quia:
- non dantur iudicia synthetica a priori: nam, cum habetur necessitas et universalitas, habentur iudicia analytica;
- universalitas et necessitas nostrarum cogitationum salvantur sufficienter per abstractionem;
- adsunt contradictiones in systemate kantiano;
- kantismus multa dogmatice seu acritice praesupponit;
- kantismus ducit ad pessima consectaria (ad scepticismum, relativismum, rationalismum religiosum, immanentismum absolutum).

Realismus intellectualisticus mediam viam tenet inter subiectivismum nominalismi et conceptualismi atque rigidum abiectivismum ultrarealismi; realismus intellectualisticus vel, si melius placet, intellectualismus realisticus servat iura rerum existentium, quae sunt singulares, et iura intellectus, qui universaliter res apprehendit.

Stabilis evadit ergo obiectivitas cognitionis humanae; intellectus possidet obiecta modo diverso ac existunt, sed non iudicat ea modo diverso ac sunt in seipsis: quoad rem, quae concipitur, universale est reale; quoad modum quo concipitur, universale sapit essentialiter logicitatem seu activitatem spiritualem et universalitatricem intellectus.

sulla Certezza della Conoscenza

Definizioni

Pagina in allestimento!