Logica

Contenuto

Filosofia Scolastica

LOGICA

sinÚssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ť solo in latino]

Introductio in Logica

Ad recte et vere ratiocinandum requiritur cognitio artis logicae, cuius regulae praebentur demonstrative ad illa parte Philosiophiae quae Logica appellatur quaeque definitur: "Scientia operationum intellectus ad verum dirigendarum".
Cum autem ratiocinium possit considerari in forma (rectum vel non rectum) et in materia (verum vel falsum), Logica dividitur dupliciter: formalis et materialis.

Logica formalis

Prima operatio intellectus est CONCEPTUS, qui est repraesentatio universalis alicuius rei, et distinguitur a phantasmate, quod est repraesentatio singularis.
Logica considerat conceptus obiectivos seu concepta, quae dici possunt notiones, verba mentalia, termini mentales, ideae, simplices appraehensiones.
Proprietates fundamentales conceptus sunt comprehentio et extensio; prior est summa notarum constituentium  conceptus; posterior est summa subiectorum  de quibus conceptus praedicatur. Comprehensio et extensio sunt in ratione inversa.
Conceptus dupliciter dividuntur: in quantum considerantur sine relatione ad invicem, in quantum considerantur cum relatione ad invicem.
  1. Conceptus sine relatione ad invicem (potest esse)
    1. Ratione originis
      1. directus et reflexus, sed directus est intuitivus et discursivus
      2. proprius et communis
    2. Ratione comprehensionis
      1. simplex et compositus, sed compositus est complexus et non-complexus
      2. concretus et abstractus
    3. Ratione extensionis
      1. singularis
      2. particularis
      3. universalis
      4. collectivus
    4. Ratione perfectionis
      1. clarus et obscurus, sed clarus est distinctus et confusus, sed distinctus est adaequatus et inadequatus, sed adequatus est comprehensivus et apprehensivus.
  2. Conceptus cum relatione ad invicem (possunt esse)
    1. sociabiles
    2. insociabiles
      1. relativi
      2. privativi
      3. contradictorii
      4. contrarii
TERMINUS est expressio conceptus; definitur signum sensibilis, arbitrarium, expressivum conceptus; in Logica consideratur terminus oralis (vox), qui potest esse scriptus.
Proprietas fundamentalis terminorum est suppositio seu modus quo accipitur terminus. En schema:
Suppositio est
  1. Materialis
  2. Formalis
    1. realis
      1. communis
        1. distributiva
        2. collectiva
      2. particularis
    2. logica
Termini eandem divisionem habent ac conceptus; addi debet quod terminus est:
  1. categorematicus
    1. univocus
    2. aequivocus
    3. analogus
      1. analogia attributionis
        1. propria
        2. metaphorica
      2. analogia proportionalitatis
  2. syncategorematicus

De IUDICIO et PROPOSITIONE

IUDICIUM est operatio qua intellectus affirmat vel negat unum de alio; est unio (vel disunio) duorum conceptuum vel rei et conceptus.
PROPOSITIO (in Logica) est oratio enuntians praedicatum de subiectu, quia est signum iudicii; materia propositionis sunt termini; forma est copula "est" vel "non est"; forma dicitur etiam qualitas propositionis.
  1. Iudicium potest esse:
    1. ratione originis
      1. prudens vel temerarium
      2. immediatum vel mediatum
    2. ratione finis
      1. speculativum
      2. praticum
    3. ratione formae
      1. affirmativum (positivum)
      2. negativum
    4. materiae
      1. iudicium existentiae
      2. iudicium valoris
  1. Propositio potest esse:
    1. ratione veritatis
      1. vera
      2. falsa
    2. ratione materiae
      1. necessaria
      2. contingens
      3. possibilis
      4. impossibilis
    3. ratione qualitatis
      1. affirmativa
      2. negativa
    4. ratione quantitatis
      1. universalis
      2. particularis
      3. singularis
      4. indefinita
    5. ratione compositionis
      1. simplex
      2. composita
    6. ratione modi
      1. de inesse
      2. modalis
    7. ratione conditionis
      1. categorica
      2. ipotetica
        1. conditionalis
        2. coniunctiva
        3. disiunctiva
Quantitas subiecti (a qua pendet quantitas propositionis) non est confundendam cum quantitate praedicati, quae habet proprias regulas: praedicatum propositionis affirmativae est particulare, praedicatum propositionis negativae est universale; haec lex pedet a comprehensione et extensione terminorum.
Propositiones possunt esse oppositae in quantitatae ( A et I , E et O), et dicuntur subalternae; in qualitate (A et E), et dicuntur contrariae vel (I et O) subcontrariae; in quantitate et qualitate (A et O . E et I), et dicuntur contradictoriae.
Quadratum Paelli:
A ––– E
I ––– O
En leges: contradictoriae non possunt esse simul verae neque simul falsae; contrariae non possunt esse simul verae, sed possunt esse simul falsae; subcontrariae possunt esse simul verae, sed non possunt esse simul falsae; in materia necessaria contrariae et subcontrariae possunt esse una vera et altera falsa; subalternae possunt esse simul verae aut simul falsae; sed in materia contingenti possunt esse una vera et altera falsa.
Aequipollentia propositionum obtinetur per particulam "non": si ipsa ponitur ante (prae) subiectum, habetur propositio aequipollens contradictoriae propositionis datae; si post, habetur aequipollens cantrariae propositionis datae; si prae et post, habetur aequipollens subaltarnae.
Conversio est utilis in philosophia et in aliis scientiis; E et I convertuntur simpliciter, scilicet remanendo E universalis et I particularis; A et E convertuntur per accidens, scilicet fiunt particulares.
Illatio immediata est frequentissima inter homines, sed ut sit recta fieri debet secundum regulas datas pro oppositione, aequipollentia et conversione.

De RATIOCINIO et ARGUMENTO

Ratiocinium est processus intellectus a noto ad incognitum, seu ab aliquibus iudiciis ad aliud; espressio ratiocinii est argumentum.
Ratiocinium potest esse deductivum vel inductivum: deductivum procedit a magis universale ad minus universale, inductivum procedit a particularibus ad universale. En schema:
  1. ratiocinium deductivum seu syllogismus
    1. perfectus
      1. categoricus
      2. hipotheticus
        1. conditionalis
        2. coniunctivus
        3. disiunctivus
    2. imperfectus: enthimema, epicherema, polisyllogismus, sorites, dilemma
  2. ratiocinium inductivum seu inductio
Syllogismus (perfectus et categoricus) habet:
- regulas 8 (pro terminis 4 + 4 pro propositionibus)
- figuras 4 (sub-prae, prae-prae, sub-sub, prae-sub)
- modos 19.
Figura syllogismi resultat ex dispositione termini medii in praemissis, secundum quod est subiectum vel praedicatum.
Modus resultat ex dispositione propositionum secundum quantitatem et qualitatem.
Pro silloghismo hypotetico habemus:
- in prima figura syllogismi conditionalis concludit modus ponens, non tollens;
- in seconda figura syllogismi conditionalis concludit modus tollens, non ponens;
- in syllogismo coniunctivo concludit modus ponendo-tollens, non tollendo-ponens;
- in syllogismo disiunctivo concludit sive modus  ponendo-tollens sive modus tollendo-ponens.

Logica materialis

De materia CONCEPTUS

Conceptus directus, si consideratur quoad materia, dicitur praedicamentum; praedicamenta sunt classes supremae praedicamentorum; conceptus reflexus, consideratus etiam quoad materia, dicitur praedicabile; praedicabilia sunt modi supremi quibus praedicatur praedicamenta.
Praedicamenta et praedicabilia respiciunt res contingentes seu creaturas.
Praedicamenta sunt duplici generis: substantia seu res cui convenit esse in se et non in alio tamquam subiectum inhaesionis; accidens seu res cui convenit esse in alio tamquam subiectum inhaesionis.
Accidentia sunt novem: quantitas, qualitas, relatio, actio, passio, ubi, quando, situs, habitus.
Praedicabilia sunt quinque: species (quid completum), genus (quid incompletum), differentia specifica (quale quid), propium (quale necessarium), accidens (quale contingenter).
Bene distinguendum est accidens praedicamentale (reale et opponitur) substantiae) ab accidenti praedicabili (logicum et opponitur prapio).

De materia IUDICII

Secundum materiam iudicium dividitur in analyticum et syntheticum.
Iudicium analyticum illud est in quo praedicatum necessarie et universaliter convenit subiecto; synteticum illud est in quo praedicatum convenit subiecto contingenter.
Iudicia analytica sunt necessaria, universalia, rationalia, a priori, absoluta; iudicia synthetica sunt contingentia, particularia, empirica, a posteriori, hypothetica.
Definitio est oratio significans quid sit aliquid. Definitio nec modo dividitur:
  1. Definitio est
    1. nominalis
      1. communis
      2. privata
    2. realis
      1. extrinseca (historica, genetica)
      2. intrinseca
        1. descriptiva
        2. essentialis
Regilae bonae definitionis:
  1. Regulae definitionis sunt
    1. pro definitio
      1. declarabile per conceptus simplicieres
      2. universale
    2. pro definitione
      1. clariter definitio
      2. brevis
      3. conveniens toti et soli definitio
      4. constans genere proximo et differentia specifica
      5. non continens definitum
      6. convertibilis
Divisio est oratio distribuens totum in suas partes. Divisio Logica, seu considetata in Logica, respicit conceptus, non mera nomina, quorum divisio dicitur potius distinctio.
Schema divisionis:
  1. divisio est
    1. per se
      1. subiectiva (divisio totius universalis)
      2. integralis (divisio totius integralis)
      3. potestativa (divisio totius potestativi)
    2. per accidens
Regulae bonae divisionis:
  1. divisio debet esse
    1. brevis
    2. adeguata
    3. in membra opposita
    4. gradualis

De materia RATIOCINII

Ratiocinium, quoad materiam, potest esse apodicticum, probabile et falsum. Ratiocinium apodicticum (demonstratio) ducit ad conclusionem necessario veram; ratiocinium probabile ducit ad conclusionem verisimilem.
Divisio argumentationis apodicticae:
  1. argumentatio apodictica potest esse
    1. directa (ex propriis principiis)
      1. propter quid = a priori
      2. quia
        1. a priori
        2. a posteriori
    2. indirecta (ex difficultate thesis adversae)
      1. ex absurdis
      2. ad hominem
      3. negativum
      4. inversio
      5. instantia
      6. retroversio
Argumentatio probabilis habetur in testimonio, hipothesi, analogia et statistica.
  1. Analogia potest esse
    1. a pari (bene potest inservire)
    2. a contrario (male inservit)
    3. a fortiori (melius inservit)
Argumentatio sophistica, seu argumentatio falsa sub specie veri, in duas classes dividitur; 1 - in voce; 2 - in re. Plura adhiberi solent sophismata in voce (hodie praesertim), sed sunt magis notanda sophismata in re. En schema:
  1. Sophismata in re habentur
    1. in inductione
      1. fallacia analogiae
      2. fallacia accidentis
      3. fallacia a dicto sec. quid
      4.              ad dictum simpliciter
      5. fallacia non causae pro causa
    2. in deductione
      1. fallacia de genere ad genus
      2. ignoratio elenchi
      3. fallacia conseguentis
      4. petitio principii
      5. circulus vitiosus
Inventio et positio termini medii, qui affert rationem ad probandam aliquam thesim, est maxime attendenda ut syllogismus recte et vere concludat; adhibentur ordinarie 1. figura (sub-prae) et 2. figura (prae-prae).

Introduzione alla Logica

Per ragionare non solo rettamente ma anche affermando il vero bisogna conoscere l'arte della logica, le cui regole servono per le dimostrazioni in quella parte della Filosofia che Ť la Logica, la quale si definisce: "La Scienza delle operazioni che portano l'intelletto ad affermare il vero".
Poichť il ragionamento puÚ essere considerato sotto l'aspetto formale (retto o non retto) e sotto l'aspetto materiale (vero o falso), la Logica si divide in: formale e materiale.

Pagina in allestimento!