Ontologia

Contenuto

Filosofia Scolastica

ONTOLOGIA

sinÚssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ť solo in latino]

De Ente Eiusque Proprietatibus

Ens dicitur id quod est vel id quod habet esse. Potest sumi participialiter vel nominaliter: participialiter notat esse et connotat essentiam; nominaliter notat essentiam et connotat esse.
In conceptu connotatio est simpliciter significata seu intellecta; in iudicio connotatio est exercita, quia in iudicio copula "est" exprimit proinde exercitium essendi.
Notio entis est comunissima, simplicissima (unde non est stricte definibilis) et trascendentalis seu comprehendens omnia genera et omnes differentias.
Notio entis contrahitur ad sua inferiora per modum expressioris conceptus, non per modum additionis vel compositionis; nam in notione entis omnia comprehenditur indeterminate; proinde, cum fit contractio et ens limitatur ad determinatas species entium, nihil aliud fit nisi reddere extressiorem seu determinatiorem notionem entis, quae prius erat confusa.
Contra Scotum et praesertim contra monismum doctrina scholastica tenet notionem entis esse analogam, proinde non univocam neque aequivoca: si esst univoca, omnia ad unitatem reducerentur; si esset aequivoca, nihil commune haberetur in rebus. Cum contineat omnes modos et omnes determinationes rerum atque simul trascendat omnia genera et omnes species, notio entis non potest esse univoca; neque potest esse aequivoca, quia notio entis licet continest varias determinationes, tamen est notio una.
Analogia entis est sive attributionis sive proportionalitatis: ens formaliter dicitur de Deo relate ad creaturam, de substantia relate ad accidens; sed tribuitur creaturae et accidenti propter relationem creaturae cum Deo, accidentis cum substantia. Praeterea sive Deus sive creatura habent proportionem ad suum esse, sicut substantia et accidens habent proportionem ad suum esse; similitudo harum proportionum (analogia proportionalitatis) efficit ut notio entis praedicetur de Deo et creatura, de substantia et accidenti. Attende tamen quod proportio Dei ad suum esse est proportio identitatis (Deum est suum esse), proportio creaturae ad suum esse est proportio receptionis (creatura recipit suum esse).
Nihilum est negatio entis eiusque conceptus est reflexus, quia obtinetur per reflexionem mentis supra conceptum entis iam acquisitum.
Ratione extensionis haberi potest nihilum totale et nihilum partiale; ratione subiecti, in quo est negatio, habetur vel simplex negatio vel privatio, secundum quod perfectio absens sit debita vel non. Ens rationis est purum conceptum mentis, quod fit et est dum cognoscitur; ens rationis est igitur aliquid ideale quod non potest recipere existentiam. In entibus rationis habetur semper fundamentum in re, ex qua ratio habet, immediate vel mediate, suos conceptus. Entia rationis habentur vel in negationibus ( et privationibus), cum de eis fit propositio affirmativa, vel in relationibus, sicut est universale reflexum. Ens igitur rationis non est vere ens, sed de eo fiunt propositiones tamquam si esset ens.

Proprietates transcendentales sunt respectus universalissimi sub quibus considerari potest ens: conveniunt omni et soli enti; numerantur praesertim tres: unitas, veritas bonitas.
Unitas est indivisio entis; veritas est relatio entis ad cognitionem; bonitas est relatio entis ad appetitum. Omne ens est unum, verum et bonum; nam ens simplex est iam unum; ens compositum in tantum est et consideratur ens in quantum retinet suam indivisionem; praeterea omne ens, si est aliquid, est natura sua cognoscibile et capax trahendi ad se appetitum.
Valent ergo axiomata: ens et unum convertuntur, ens et verum convertuntur, ens et bonum convertuntur.
En classificatio unitatis:
  1. UNITAS
    1. in principiis constitutivis
      1. unitas compositionis
        1. unitas per se
        2. unitas per accidens
      2. unitas simplicitatis
    2. in plura eiusdem rationis
      1. unitas universalis
      2. unitas numerica seu individualis
Identitas est convenientia rei cum seipsa; identitati opponitur distinctio unius ab alio; en schema distinctionis:
  1. DISTINCTIO
    1. realis (adaequata vel inadequata)
      1. phisica (inter rem et rem)
      2. metaphisica (inter rem et modum eius)
    2. logica (adaequata vel inadequata)
      1. rationis ratiocinatae
        1. stricte praecisiva
        2. late praecisiva
      2. rationis ratiocinantis
Fundamentalis divisio boni: honestum, utile, delectabile.
Honestum habet de se unde moveat et unde deceat;
utile non habet de se neque unde moveat neque unde deceat;
delectabile habet de se unde moveat, sed non habet unde deceat.
Valor reducitur ad bonum; mensura valoris est ipsa mensura boni, ac proinde mensura entis.
Malum est privatio boni ac proinde non-ens praecisive ut malum;
honesto opponitur malum turpe;
utili opponitur malum nocivum;
delectabili opponitur malum dolorosum;
     alia divisio mali est:
malum physicum (poenae vel non)   et
malum morale (peccatum).
Malum absolutum seu totaliter malum dari non potest, quia esset absolutum non-ens.
Principia circa malum:
malum est in bono, producitur a bono, non per se, sed per accidens ex defectu quod invenitur in agente vel in materia vel in ipsa actione. Breviter: bonum causat malum non efficienter, sed deficienter (non effective, sed defective); bonum finitum deficit in efficiendo.
Drama totius naturae creatae implicat hanc multiplicitatem situationum, in qua necessario habeatur esse et non-esse, forma et privatio, gaudium et dolor, vita et mors, etc..

Principia respicientia ens sub proprietatibus transcendentalibus considerata sunt:

sub ratione unius:
- principium identitatis in triplici forma:
a- positiva (principium identitatis: ens est ens);
b- negativa (principium contradictionis: idem non potest esse simul et non esse);
     (Principium contradictionis est principium fundamentalissimum in constructione scientiae, est immediatum et indemonstrabile, quia supponitur in quacumque demonstratione.)
c- exclusiva (principium tertii exclusi: quod vis aut est aut non est)

sub ratione veri:
- principium intelligibilitatis: omne ens est intelligibile;
- principium rationis sufficientis: omne ens habet rationem sufficientem sui.

sub ratione boni:
- principium bonitatis: omne ens est bonum;
- principium valoris: omne ens est valor.

De Statibus Entis

Ex experientia mutationis (fieri) oritur problema de statibus entis actualis et possibilis, sicut constat ex philosophia greca (Parmenides, Plato, Aristoteles); divisio aristotelica actus et potentiae pro ente actuali, quam Sanctus Thomas de Aquino [detto "doctor angelicus", 1225circa-1274] perfecit, optime inservit ad problema mutationis solvendum.

Potentia est capacitas realis agendi vel patienti; actus est id quo potentia perficitur.  En Divisiones potentiae et actus:
  1. POTENTIA
    1. Ratione sui
      1. potentia activa
      2. potentia passiva
    2. Ratione proximitatis (ad actum)
      1. potentia proxima
      2. potentia remota
  1. ACTUS
    1. Ratione perfectionis
      1. actus purus
      2. actus non purus
    2. Ratione naturae
      1. actus entitativus
      2. actus formalis
    3. Ratione ordinis
      1. actus primus
      2. actus secundus
Contra Franciscum Suarez thomistae tenent: quidquid est vel est actus purus vel ex potentia et actu  componitur, nam omne ens vel est perfectum vel imperfectum. Proinde in omne enti actuali valet divisio in potentiam et actum (quaedam entia vel unicum ens sunt actus purus, alia sunt actus non purus); aliis verbis: divisio in actum et potentiam comprehendit omne ens seu adaequatur omni enti in quantum enti.
Consequenter ad structuram actus et potentiae omne ens actuale participatum invenitur compositum ex esse et essentia, ita ut essentia et existentia distinguantur distinctione reali. Thesis de distinctione reali non admittitur a Francisco Suarez [detto "doctor eximius"] et suarezianis, a Joanne Duns Scoto [detto "doctor subtilis"] et scotistis, qui admittunt tantum distinctionem virtualem; attamen thomistae tenent distinctionem realem. Essentia est id quod constituit rem in se, eam distinguit ad aliis et est radix omnium proprietatum et actionum; dici potest, secundum varios respectus, substantia, natura, forma, quidditas , ratio rei, species, definitio. Existentia est id quo aliquid est vel existit extra possibilitatem vel causas.
En argumenta pro distinctione reali:
1- cum actus limitetur per potentiam, esse in creaturis non potest limitari per essentiam sicut potentiam, que se habet ad actum;
2- essentia et existentia in ente actuali participato habent conceptus adaequatte distinctos, ita ut respondere debeant realitatibus distinctis;
3- identitas realis essentiae et existentiae destruit unitatem entis compositi naturalis, quia unumquodque componentium servaret simul essentiam et existentiam propriam: inde plura esse et plura entia.
Divisio essentiae:
  1. Essentia concreta:
    1. essentia physica, universale concretum, individuum, hoc aliquid.
  1. Essentia abstracta:
    1. essentia simpliciter abstracta:
      1. universale directum, essentia metaphysica.
    2. essentia qua abstracta:
      1. universale reflexum, essentia mere idealis.
Possibile est ens ideale aptum ad existendum; distinguitur ab ente actuali, a potentia subiectiva et ab ente rationis; si aptitudo profluit ex compassibilitate notarum constituentium, habetur possibile intrinsecum (intelligibile, cogitabile); si aptitudo profluit a capacitate alicuius causae illud producendi, habetur possibile extrinsecum (extrinsece possibile); possibilitas extrinseca est absoluta (pro Deo), physica (pro agentibus naturalibus), moralis (pro agentibus quae non inveniunt difficultates).
Maximi momenti esr quaestio de fundamento possibilium seu de fundamento intelligibilitatis et veritatis.
1- Empiristae et positivistae ponunt fundamentum in ipsa rerum existentia; sed contra, quia possibilitas supponitur existentiae;
2- Conceptualistae, subiectivistae et immanentistae ponunt fundamentum veritatis in intellectu humano; sed contra, quia possibilitas et intelligibilitas imponunt ut aliquid obiectivum intellectui homano;
3- Guiliermus de Occam (francescano, detto il "doctor invincibis"; 1288-1349) et Renatus Cartesius (1596-1650) ponunt fundamentum possibilium in potentia vel in voluntate arbitraria Dei; sed contra, quia potentia et voluntas Dei mensuram accipiunt, secundum nostrum modum concipiendi, ab intellectu Dei; praeterea potentia Dei fieret ridicula et nulla sive in explicatione occamistica sive in doctrina cartesiana: nulla est potentia Dei si faceret potest contradictorium seu impossibile;
4- Plato et Christian Wolff (1679-1754) concipiunt possibile ut aliquid absolutum in se extra intellectum vel contra intellectum; sed contra, quia intelligibilitas exigit intellectum; nulla intelligibilitas sine intellectu;
5- Doctrina augustiniano-thomistica ponit rationem formalem supremam possibilitatis et intelligibilitatis in intellectu Dei, quia est sedis veritatis, rationem fundamentalem supremam in essentia divina, quia possibilia et intelligibilia sunt essentiae intelligibiles: in quantum intelligibiles exigunt intellectum divinum, in quantum essentiae exigunt Essentiam divinam.
Possibilia igitur sunt modi participabilitatis ad extra Divinae Essentiae in quantum cognoscuntur a divino intellectu.
Solutio augustiniano-thomistica de fundamento possibilium inservire potest ut argumentum ad demonstrandam existentiam Dei.
Essentiae metaphysicae sunt aeternae negative, necessariae, immutabiles, compositae et invisibiles.

De Categoriis Entis

Praedicamenta sunt supremi modi essendi entis participati (finiti et contingentis); si praedicantur de rebus sunt conceptus et tunc considerantur logice.
Duo sunt supremi modi essendi rerum et igitur duae categoriae: substantia et accidens; accidens tamen dividitur in novem (Qualitas, Quantitas, Relatio, Actio, Passio, Ubi, Quando, Situs, Habitus); unde decem sunt categoriae.
SUBSTANTIA est res cui convenit esse in se et non in alio tamquam in subiecto inhaesionis; potest tamen esse in alio tamquam in subiecto receptionis.
Substantia concipitur
- ut subsistens,
- ut substans accidentibus,
- ut producens vel emanans accidentia,
- ut permanens sub fluxu accidentium.
Si in substantia consideratur subsistentia, habetur substantia transcendentaliter sumpta, quae convenit etiam Deo; si consideratur substentatio accidentium, substantia est praedicamentum, et convenit tantum rebus participatis.
  1. SUBSTANTIA
    1. Ratione compositionis
      1. simplex
      2. composita
    2. Ratione indipendentiae a materia
      1. materialis
      2. spiritualis
    3. Ratione completionis
      1. completa
      2. incompleta
    4. Ratione status
      1. prima seu concreta
      2. secunda seu abstracta
Negant substantias omnes phaenomenistae (empiristae, positivistae, kantiani); contra eos probatur existentia substantiarum a nobis cognoscibilium ex esperientia interna et externa, et insuper ex ratione, nam negatio substantiae facit ut accidentia reddantur entia subsistentia seu substantiae.
Existentia substantiarum illustratur per principia, in quibus clare perspicitur quod ens est in primis et ante omnia substantia, dum accidens est tantum id quod substantia apparet vel ostenditur.
Renatus Cartesius et Benedictus de (vel Baruch) Spinoza (1632-1677) definiunt male substantia, ita ut substantia fiat ens a se et habeatur pantheismus.
Individuatio substantiae corporeae procedit a principio individuationis, circa quod tres principaliores sententiae dantur.
1- Joannis Duns Scotus et scotistae ponunt haecceitatem; sed contra, nam haecceitas vel indicat merum factum individualitatis vel est aliquid obscurum;
2- Franciscus Suarez et Godefridus Guilielmus (vel Gottfried Wilhelm) Leibniz (1646-1716) proponunt ipsam unitatem transcendentalem; sed contra, nam quaestio fit de distinctione numerica in identitate eiusdem speciei;
3- Sanctus Thomas Aquinas et thomistae proponunt materiam ut signatam quantitate: unde forma esset principium specificationis, materia sub dimensionibus quantitativis esset principium individuationis et multiplicitatis numericae.
Substantia completa dicitur suppositum; attamen suppositum non semper est substantia; melius definitur distinctum subsistens in aliqua natura; ad suppositum ergo requiritur subsistentia et distinctio seu incommunicabilitas, ita ut suppositum non sit nec accidens neque pars neque natura abstracta neque natura assumpta neque natura communis pluribus. Persona addit intellectualitatem supposito; minus bona vedetur definitio personae tradita a Severino Boethio (475-525): "Rationalis (intellectualis) naturae individua substantia".
Fit quaestio inter scholasticos de costitutivo formali suppositi seu de suppositalitate qua suppositum est suppositum:
1- Scotistae ponunt suppositalitatem in incommunicatione seu in totalitate in se; sed contra, nam incommunicatio est aliquid negativi et non indicat perfectionem, sicut requiritur in notione suppositi;
2- Thomas Jacopo de Vio Cardinalis Caietanus (1469-1534) et Franciscus Suarez ponunt suppositalitatem in quodam modo substantiali; sed contra, nam modus non intelligitur quid sit, cum non sit neque substantia neque accidens neque existentia;
3- Thomistae quidam recentiores, tribuentes propriam sententiam Sanctae Thomae, ponunt suppositalitatem in proprio actu essendi; haec videtur verior sententia, nam ens habens proprium actum essendi gaudet illa subsistentia et distinctione, quae requiruntur in conceptu suppositi.
Contra modernos conceptus personae, qui procedunt a philosophia phaenomenistica vel idealista, dicimus quod PERSONA est in primis ens et postea concipitur ut habens autoconscientiam et libertatem; persona igitur est culmen metaphisicae, nam persona est id quod est perfectissimum in tota natura; actiones et passiones, attributiones et denominationes sunt personarum, ita ut actiones participent dignitatem personae, quae sola potest dicere "ego" et esse sui iuris.
ACCIDENS est res cui convenit esse in alio tamquam in subiecto inhaesionis; hic loquimur de accidente praedicamento, quod bene distinguendum est ab accidente praedicabili; accidens praedicamentale est reale, dum accidens praedicabile est logicum. Accidens est potius ens entis, quia ei tribuitur nomen "ens" per relationem ad substantiam. Dantur in natura accidentia distincta realiter a substantia; hoc constat
- ex mutationibus rerum,
- ex rerum activitate,
- ex rerum multiplicitate,
- ex absurdis phaenomenismi.
Qualitas est accidens differentiativum substantiae in seipsa; potest esse habitus et dispositio, potentia et impotentia, passio et patibilis qualitas, forma et figura. Habitus est qualitas difficile mobilis qua subiectum bene vel male disponitur in essendo vel in operando (habitus naturales seu innati, acquisiti, infusi, boni, mali, entitativi, operativi); potentia est principium qua proximum agendi vel resistendi.
Relatio est respectus unius ad aliud; constituitur per "esse ad" seu est essentialiter "ad aliquid". Principium relationis: relativa, in quantum relativa, sunt simul natura et cognitione.
En divisio relationis:
  1. RELATIO potest esse
    1. transcendentalis vel praedicamentalis
    2. realis vel logica
    3. secundum esse vel secundum dici
    4. mutua vel non mutua

De Causis Entis

Causa est aliquod principium; principium autem est id a quo aliquid procedit quocumque modo; principium a quo procedit intelligibilitas rei est ratio; principium a quo procedit esse rei causa. Causae ab Aristotele quatuor numerantur:
- causa materialis et formalis (causae intrinsecae seu constitutivae),
- causae efficiens et finalis (causae extrinsecae seu effectivae).
Cum de causa materiali et formali actum sit in Cosmologia, in Ontologia agitur de causa efficienti et finali.
Causa efficiens est causa extrinseca quae actione sua producit effectum a se distinctum; causalitas causae efficientis est agere seu actio, quae est exercitium potentiae activae. Distinguendae sunt actio simpliciter sumpta ab effectione et a motione:
- actio simpliciter sumpta indicat procedentia alicuius rei a potentia activa;
- effectio indicat actionem in quantum non supponit in effectu aliquod esse (a non esse ad esse);
- motio supponit subiectum (materiam vel potentiam) et est propria causarum creaturarum.

Circa causalitatem efficientem duae dantur quaestiones:
- prior inquirit utrum in natura dentur causae efficientes;
- posterior inquirit circa momentum (inteso come valore) principii causalitatis, quod consideratur ut principium universaliter regulans nexum inter effectum et causam efficientem.
De prima quaestione, utrum in natura dentur causae efficiens,
Nominalistae, Empiristae, Positivistae, Kantiani, Occasionalistae negant quod in rebus detur vera causalitas efficiens: priores negant absolute realitatem efficientiae, occasionalistae negant causalitatem in creaturis, quae essent potius simplex occasio ad actionem Dei, qui est unica causa.
Contra occasionalistas dicimus quod causalitas efficiens in creaturis non repugnat, immo maxime convenit; ad causalitatem efficientem enim non requiritur potentia infinita creandi et praeterea onnipotentia Dei melius ostenditur si Deus dat causalitatem efficientem creaturis.
Contra ceteros dicimus quod causalitas efficiens nobis ostenditur ex experientia et ex ratione, quae monstrat necessarium nexum inter esse rerum et earum operari; praeterea plura absurda haberentur ex negatione causalitatis: scientia non sustineretur, non haberetur sufficiens distinctio inter viventia et non viventia, non explicarentur impressiones rerum externarum in nos.
Quoad principium causalitatis, cuius momentum in scientiis neminem fugit,
questio habetur circa formulam et circa momentum (inteso come valore) ontologicum, analyticum et transcendentalem.
In tota quaestione de causalitate adversarios habemus David Hume (1711-1776) et Immanuel Kant (1724-1804)  eorumque sectatores.
Formulae frequentiores inter scholasticos modernos sunt:  - omne contingens exigit necessarium - ens per participationem exigit ens per essentiam -, praeter alias formulas traditionales (quidquid movetur ab alio movetur - quidquid fit ab alio fit - quidquid incipit causam habet).
Nos proponimus formulam: omne deveniens est dependens, ad generalissimam applicationem, ad faciliorem usum in scientiis, ed commodiorem defendiorem contra adversarios.

Momentum (inteso come valore) ontologicum principii causalitatis probatur indirecte per reductionem ad principium contradictionis, in quantum negatio dependentiae pro ente devenienti aequivalet negationi principii contradictionis, quod est principium fundamentale entis.
Momentum (inteso come valore) analyticus principii causalitatis probatur ex hoc quod praedicatum "dependens" obtinetur per analysim subiecti "deveniens".
Momentum  (inteso come valore) transcendentalis principii causalitatis probatur ex hoc quod notiones "deveniens" et "dependens" referuntur ad notionem "ens", quae est notio transcendentalis, valens pro ex experientia et ultra experientiam.

sull'Ente e le sue Proprietŗ

Pagina in allestimento!