dell'Esistenza di Dio

Contenuto

Filosofia Scolastica

THEOLOGIA RATIONALIS

sinÚssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ť solo in latino]

De Existentia Dei

Circa existentiam Dei duplex methodus, generatim, habetur ad ascensionem faciendam ad Deum:
- methodus immediata (immediatismus, intuitionismus), et
- methodus mediata (mediatismus).
Methodus intuitionistica propugnatur ab ontologistis (intuitionismus intellectualisticus, quasi intellectus humanus intus legat ipsum Deum), ab irrationalistis (intuitionismus vitalisticus comprehendens sentimentalismum, pragmatismum, voluntarismum, modernismum, etc.) et ab aprioristis (S. Anselmus [1033-1109], Renatus Cartesius [1596-1650], Godefridus Guilielmus (vel Gottfried Wilhelm) Leibniz [1646-1716] ut praecipuos commemoremus).
Argumentum aprioristarum appellatur argumentum ontologicum et procedit a simplici idea Dei ad existentiam ipsius.
Contra ontologismum dicimus quod obiectum proprium seu connaturale intellectus humani est intelligibile in sensibili, non intelligibile purum, sicut est Deus; praeterea ontologismus ducit ad naturalismum seu ad negationem ordinis supernaturalis; propositio "Deus existit" est utique per se nota, quia existentia includitur in essentia Dei, immo est ipse Dei essentia, ad quoad nos debet demonstrari a mundo, quia nullam intuitionem habemus de Dei essentia.
Circa irrationalismum hodiernum dicimus quod sentimentum, vita, actio, etc., bene inserviunt ad non esponendos erga problema theologicum, at non possunt praebere certitudinem theoretice validam; praeterea intuitionismus vitalisticus Deum reducit ad fictionem quandam ut merum obiectum nostrae affectivitatis vel nostrarum tendentiarum.
Contra apriorismum dicimus quod illegitimus est transitus ad ordine ideali ad ordinem realem: si initium sumitur in mero ordine ideali necesse est in eodem ordine permanere; neque valet forma leibnitiana argumenti ontologici, quia, licet conceptus effectionis sit incompossibilis cum conceptu entis necessarii, tamen, etiam non existens, ens necessarium remanet semper possibile seu compossibile in suis notis.
Contra fideismum, traditionalismum et agnosticismum cuiuscumque generis dicimus demonstrationem Dei a posteriori seu a rebus mundi esse possibilem et validam.

Haec demonstratio est possibilis, nam cognitio humana habet valorem transcendentem et obiectivum, possidet conceptus et principia ordinis transcendentalis et certa fit de natura mutabili et contingenti rerum mundanarum.
Praeterea haec demonstratio debet posse dari, quia problema theologicum relationem habet cum rebus nostri mundi: si ratio humana non posset aliquid certi demonstrare circa existentiam et naturam Dei, numquam posset praebere explicationem circa res ipsas mundi; et tunc deficeret absolute; ratio nostra nullo modo satisfit in investigationibus faciendis usquedum perveniat ad absolutam explicationem per absolutum ens, quod omnia explicet.
Existentia Dei optime probatur imprimis quinque viis S. Thomae Aquinatis, quae proficiscuntur a rebus mundi et, mediante principio causalitatis, perveniunt ad Deum sub diversa denominatione secundum diversitatem factorum a quibus proficiscuntur.
  1. Thomae Aquinatis scripsit: “Deum esse quinque viis probari potest.
    1. Prima autem et manifestior via est, quae sumitur ex parte motus. [Via motus]
      Certum est enim, et sensu constat, aliqua moveri in hoc mundo. Omne autem quod movetur, ab alio movetur. Nihil enim movetur, nisi secundum quod est in potentia ad illud ad quod movetur: movet autem aliquid secundum quod est actu. Movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum: de potentia autem non potest aliquid reduci in actum, nisi per aliquod ens in actu: sicut calidum in actu, ut ignis, facit lignum, quod est calidum in potentia, esse actu calidum, et per hoc movet et alterat ipsum. Non autem est possibile ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa: quod enim est calidum in actu, non potest simul esse calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo quod, secundum idem et eodem modo, aliquid sit movens et motum, vel quod moveat seipsum. Omne ergo quod movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo id a quo movetur, moveatur, oportet et ipsum ab alio moveri; et illud ab alio. Hic autem non est procedere in infinitum: quia sic non esset aliquod primum movens; et per consequens nec aliquod aliud movens, quia moventia secunda non movent nisi per hoc quod sunt mota a primo movente, sicut baculus non movet nisi per hoc quod est motus a manu. Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur: et hoc omnes intelligunt Deum.
    2. Secunda via est ex ratione causae efficientis. [Via efficientiae]
      Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium: nec tamen invenitur, nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui ipsius; quia sic esset prius seipso, quod est impossibile. Non autem est possibile quod in causis efficientibus procedatur in infinitum. Quia in omnibus causis efficientibus ordinatis, primum est causa medii, et medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum tantum: remota autem causa, removetur effectus: ergo, si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nec medium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens: et sic non erit nec effectus ultimus, nec causae efficientes mediae: quod patet esse falsum. Ergo est necesse ponere aliquam causam efficientem primam: quam omnes Deum nominant.
    3. Tertia via est sumpta ex possibili et necessario: quae talis est. [Via contingentiae]
      Invenimus enim in rebus quaedam quae sunt possibilia esse et non esse: cum quaedam inveniantur generari et corrumpi, et per consequens possibilia esse et non esse. Impossibile est autem omnia quae sunt talia, semper esse: quia quod possibile est non esse, quandoque non est. Si igitur omnia sunt possibilia non esse, aliquando nihil fuit in rebus. Sed si hoc est verum, etiam nunc nihil esset: quia quod non est, non incipit esse nisi per aliquid quod est: si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit quod aliquid inciperet esse, et sic modo nihil esset: quod patet esse falsum. Non ergo omnia entia sunt possibilia: sed oportet aliquid esse necessarium in rebus. Omne autem necessarium, vel habet causam suae necessitatis aliunde, vel non habet. Non est autem possibile quod procedatur in infinitum in necessariis, quae habent causam suae necessitatis sicut nec in causis efficientibus, ut probatum est. Ergo necesse est ponere aliquid quod sit per se necessarium, non habens causam necessitatis aliunde, sed quod est causa necessitatis aliis: quod omnes dicunt Deum.
    4. Quarta via sumitur ex gradibus qui in rebus inveniuntur. [Via graduum]
      Invenitur enim in rebus aliquid magis et minus bonum, et verum, et nobile; et sic de aliis huiusmodi. Sed magis et minus dicuntur de diversis secundum quod appropinquant diversimode ad aliquid quod maxime est: sicut magis calidum est, quod magis appropinquat maxime calido. Est igitur aliquid quod est verissimum, et optimum, et nobilissimum, et per consequens maxime ens: nam quae sunt maxime vera, sunt maxime entia, ut dicitur II Metapys. Quod autem dicitur maxime tale in aliquo genere, est causa omnium quae sunt illius generis: sicut ignis, qui est maxime calidus, est causa omnium calidorum, ut in eodem libro dicitur. Ergo est aliquid quod omnibus entibus est causa esse, et bonitatis, et cuiuslibet perfectionis: et hoc dicimus Deum.
    5. Quinta via sumitur ex gubernatione rerum. [Via ordinis]
      Videmus enim quod aliqua quae cognitione carent, scilicet corpora naturalia, operantur propter finem: quod apparet ex hoc quod semper aut frequentius eodem modo operantur, ut consequantur id quod est optimum; unde patet quod non a casu, sed ex intentione perveniunt ad finem. Ea autem quae non habent cognitionem, non tendunt in finem nisi directa ab aliquo cognoscente et intelligente, sicut sagitta a sagittante. Ergo est aliquid intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur ad finem: et hoc dicimus Deum.
Uti patet, quinque viae distinguuntur ex diversitate factorum, sed necessitas in argumento provenit a principio causalitatis, sub cuius pressione considerantur facta mundi. Praeter quinque vias S. Thomae habentur alia argumenta, circa quae scholastici disputant quod validitatem; sunt argumentum ex veritatibus aeternis, argumentum eudaemonologicum, argumentum deontologicum, argumentum etnologicum et alia; tria priora argumenta sunt iuxta non apodictica, at, stante disputatione inter scholasticos, ea ponimus saltem ut confirmatoria.
Immanuel Kant (1724-1804) in sua "Critica rationis purae" crisim instituit circa argumenta theoretica ad affirmandam existentiam Dei; attamen eius crisis nullo modo valet quia nos vitamus argumentum ontologicum et praecedenter probamus valorem ontologicum, analyticum et transcendentalem principii causalitatis, quod non est iudicium syntheticum a priori. Neque concedendum est Kant quod argumentum phisico- theologicum fundetur in principio finalitatis; omnia argumenta fundantur in principio causalitatis, licet in via ordinis maxime fulgeat principium finalitatis.
Atheismus negativus est possibilis, sed non pro longo tempore, quia problema theologicum est implicitum in conscientia humana; atheismus positivus est quoque possibilis, sicut demonstrat historia philosophiae et etiam hodiernus status culturae, licet hodie problema theologicum maiore consideratione gaudeat quam saeculo elapso. Causa radicalis cuiuscumque atheismi est voluntas prava, quae impedit inquisitione de Deo vel non attendit ad argumenta, ad hoc ut vitam voluptatibus tradat.

Dell'esistenza di Dio

Pagina in allestimento!