della "Essenza" di Dio

Contenuto

Filosofia Scolastica

THEOLOGIA RATIONALIS

sinÚssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale Ť solo in latino]

De Natura Dei

Aliqualis conceptus Dei nobis est possibilis, quia obiectum adaequatum intellectus humani est ens in tota sua latitudine, et Deus continetur intra ambitus entis. Attamen conceptus noster Dei non est conceptus proprius, quia Deus cum sit super-sensibilis, est extra ambitum obiecti proprii intellectus humani, quod est intelligibile in sensibili et a sensibili; neque tamen est conceptus communis, quia Deum distinguimus ab aliis; est igitur conceptus proprius ex communibus, quia summa perfectionem quae Deo tribuuntur convenit tantum ipsi. Proinde Deus est a nobis cognoscibilis, at incomprehensibilis et ineffabilis per terminum, qui ipsum adaequet.
Conceptus noster Dei obtinetur via causalitatis, via remotionis et via eminentiae;
- per viam causalitatis habemus attributa quibus Deus est causa rerum;
- per viam remotionis habemus attributa quae dicuntur negativa et essentialia, quae sunt incommunicabilia;
- per viam eminentiae habemus attributa positiva et operativa, quae sunt imperfecte communicabilia creaturis.
Ex summa attributorum obtinetur conceptus proprius ex communibus de Deo.

Essentia physica (alicuius rei) est essentia considerata in quantum existit et componitur illis perfectionibus quae ad rem pertinent.
Essentia metaphysica est id quo primo res constituitur in se, quo distinguitur ad aliis et quod est radix omnium quae de re concipiuntur.

Inter attributa Dei habetur, secundum modum nostrum concipiendi Deum, attributum centrale seu fundamentale, quod nobis praebet essentiam metaphysicam Dei; attributum hoc fundamentale debet concipi ut aliquid substantivum, distinctum et radicale quoad alia attributa.

- Doctrina "infinitas actualis" occamistica [Guglielmo di Occam, 1288 - 1350] exprimit potius essentiam physicam Dei seu complexum attibutorum;.
- doctrina "infinitas radicalis ut ius ad omnes perfectiones)" scotistica [Johannes Duns Scotus, 1265- 1308] indicat aliquid adiective se habens, quia supponit ens, quod habeat ius ad perfectionem;
- doctrina "intellectualitas radicalis" quorundam thomistarum indicat etiam aliquid adiective se habens, quia intellectualitas supponit ens;
- doctrina "aseitas" modernorum scholasticorum indicat potius aliquid negativi;
- doctrina recentiorum scholasticorum cum S. Thoma Aquinatis [1225 - 1274] ponit essentiam metaphysicam Dei in hoc quod Deus sit Ipsum suum Esse Subsistens.
Esse enim Dei non recipitur in essentia sicut in potentia, ac proinde est actus irreceptus et irreceptivus, scilicet absolute subsistens; haec determinatio indicat
* aliquid substantivum, quia esse est maximum nominum substantivorum;
* aliquid distinctivum, quia hoc modo Deus distinguitur a creaturis, quae habent esse et non sunt suum esse;
* aliquid radicale ut videri potest ex analysi probativa maiorum attributorum.

Essentia physica Dei componitur ex attributis, quae sunt simplicitas, infinitas, immutabilitas, immensitas et aeternitas.
Simplicitas est attributum indicans in Deo absolutam negationem cuiuscumque compositionis.
Infinitas est attributum indicans in Deo possessionem omnium perfectionum sine limite.
Immutabilitas est attributum indicans in Deo negationem radicalem cuiuscumque mutationis.
Immensitas est attributum indicans in Deo negationem limitationis a spatio.
Aeternitas est attributum indicans in Deo negationem cuiuscumque successionis (A. M. T. Severinus Boethius [480≈ - 526] ) “Interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio”.
Unumquodque horum attributorum analytice eruitur ex essentia metaphysica Dei, in quantum Ipsum Esse subsistens
- excludit quamcumque compositionem excludendo radicalem compositionem actus et potentiae,
- excludit potentiam quae est fons limitationis in actu,
- excludit capacitatem mutationis,
- excludit proinde quamcumque mensurationem sive a spatio sive a tempore.
Deus est praesens omnibus repletive sive coexistentibus in spatio sive sibi succedentibus in tempore.

Inter essentia et esse Dei dari potest tantum distinctio rationis ratiocinantis seu distinctio vocabulorum; intra attributa dari potest distinctio non realis, sed virtualis late praecisiva, quia singula attributa ad invicem se implicant, ita ut, posito uno, omnia alia poni debeant.
Perfectiones creaturarum in Deo inveniuntur omnes virtualiter et eminenter;
perfectiones simplices, quae in suo conceptu nullam imperfectionem involvunt, inveniuntur formaliter et eminenter;
perfectiones mixtae, quae in suo conceptu involvunt imperfectionem, inveniuntur tantum virtualiter et eminenter.

       Deus est unicus, contra dualismum graecorum [Plotino (203 - 270), neoplatonici, ...] et manicheismi [Mani o Manicheo, 216 - 277] atque contra polytheismum,
en rationes:
  1. Ipsum Esse subsistens est ipsa essentia Dei, proinde non recipitur et non plurificatur ad essentia;
  2. Propter simplicitatem in Deo identificatur natura (Deus) et suppositum (hic Deus); quapropter, sicut unicus est hic Deus, ita unicus est Deus;
  3. Propter infinitatem impossibile est ut dentur duo infinita, quia ad reciprocam distinctionem unum deberet habere id quod aliud non haberet; et tunc non essent amplius infinita;
  4. Propter immutabilitatem, si essent duo ve plura infinita, unum esset in potentia ad perfectiones alterius ac proinde mutaretur.
Contra manicheismum, autem, dicimus quod hypothesis principii summe mali est:
- absurda, quia summum malum esset summum non-ens seu nihilum absolutum;
- inepta, quia non valet explicare existentiam mali;
- inutilis, quia malum est a bono deficienti;
- perniciosa, quia destruit lebertatem hominis.

Unicitatem et distinctionem Dei a mundo negat pantheismus, qui potest esse staticus (stoicismus et spinozismus) et dynamicus (emanatismus et evolutionismus).
Contra pantheismum dicimus quod illa doctrina:
- contradicit primis principiis metaphysicis, scilicet principio contradictionis (quia tribuit proprietates contradictorias mundo et Deo), principio causalitatis (quia non explicat mutationem seu fieri mundi) et principio finalitatis (quia contra exigentias finis ponit emanationem et evolutionem Dei);
- contradicit conscentie, quia negat personalitatem, quae evidenter affirmatur a conscientia;
- ducit ad pessima consectaria quoad Deum (pantheismus est verus atheismus licet hypocrita), quoad hominem (cui aufert libertatem), quoad moralitatem (quia negat legem moralem trascendentem), quoad educationem (quia negat dualismum personalem magistri et discipuli), quoad vitam socialem et politicam (quia ducit ad totalitarismum et absolutismum status), quoad religionem (quia reddit impossibilem relationem religiosam cognitionis, amoris et servitutis inter Deum et creaturam).

Per viam eminentiae habemus attributa operativa, quae sunt Superintellectus, Supervoluntas et Superpotentia.

In Deo est intellectus, quia in ipso perfectiones omnes creaturarum et insuper est Ordinator ac possidet ipsum Esse in sua amplitudine.
Deus comprehendit seipsum ut obiectum primarium, quia in ipso intellectus et intelligibile identificantur; comprehendit alia a se, quia possibilia sunt modi participabilitatis eius essentiae ad extra (quos ipse cogitat) et realia veniunt ad existentia per actum suae voluntatis; proinde scientia Dei est causa rerum, ita ut Deus in seipso et per seipsum omnia cognoscit.
Scientia divina est infinita extensive et intensive, substantialis, intuitiva et independens ac efficacissima.
In Deo est summa et prima veritas, immo Deus est sua Veritas.

In Deo est voluntas, quia in ipso est intellectus et insuper ipse possidet omnes perfectiones creaturarum gradu eminenti.
Deus vult seipsum ut obiectum primarium et quidem necessario, quia ipse est maxime bonus; vult alia a se ut obiectum secundarium, quia ea vult in quantum participant suam bonitatem; alia a se tamen vult libere, quia ea non constituunt bonum undequaque tale seu maximum.
Amor Dei est substantialis, immutabilis, benevolentissimus et liberissimus; in Deo sunt affectus, quae non respiciant bonum arduum seu appetitum irascibilem; tamen tristitia et ira tribuuntur Deo tantum metaphorice.
Adsunt etiam virtutes (non iustitia legalis), praesertim sapientia et misericordia, aliquo modo fortitudo, nullo modo temperantia.
Relate ad malum Deus non potest velle malum directe, quia malum non potest esse finis; potest malum physicum velle indirecte seu ut medium, si malum physicum ducit ad bonum superius eo quo privat; non potest velle indirecte malum morale seu peccatum, quia malum morale non potest ducere ad bonum maius eo quo privat, cum privet Deo ut legislatore; tamen potest Deus permittere seu non impedire malum morale ad salvandam libertatem humanam et possibilitatem meriti ex parte hominis.
Libertas et immutabilitas (contingentia et necessitas) Dei sufficienter videntur conciliari per doctrinam thomisticam, iuxta quam voluntas Dei circa alia a se est subiective necessaria ut actus identicus cum essentia divina, sed terminative est contingens in quantum ipsi respondet effectus contingens.
Meminisse iuvat distinctionem voluntatis Dei in voluntatem antecedentem et conseguentem, efficacem et inefficacem, absolutam et conditionatam, beneplaciti et signi.
- Voluntas antecedens est voluntas Dei in quantum consideratur antecedenter ad praevisionem actionis craeaturae.
- Voluntas consequens est voluntas Dei in quantum consideratur  consequenter ad praevisionem actionis creaturalis.
- Voluntas efficax est voluntas Dei in quantum consideratur ut de facto connexa cum effectu.
- Voluntas inefficax est voluntas Dei in quantum consideratur non connexa cum effectu.
- Voluntas absoluta est voluntas Dei in quantum consideratur independens a conditionibus.
- Voluntas conditionata est inversum.
- Voluntas beneplaciti est voluntas Dei in se considerata et dicitur Divinum beneplacitum.
- Voluntas signi sunt signa quibus manifestatur voluntas beneplaciti.

Potentia Dei non est potentia distincta ab actu eique opposita, sed est actus ipse essentiae divinae in quantum consideratur ut principium effectionis ad extra; identificatur cum intellectu et voluntate ut principium exequens id quod intellectus dirigit et voluntas imperat.
Potentia Dei considerari potest ut absoluta (praescindendo a conditione aliorum attributorum) et ut ordinaria (considerando simul alia attributa).
Potentia Dei est infinita in quantum potest efficere omnia possibilia, non tamen simul, quia possibilia sunt infinita, cum sint modi participabilitatis divinae essentiae.
Nullum limes igitur adest in divina onnipotentia (contra Gottfried Wilhelm Leibniz, 1646 -1716), at teneri non potest quod Deus possit facere contradictorium, quia contradictorium est non-ens, ita ut, si Deus faceret contradictorium, faceret non-ens seu nihil faceret.

Della "Natura" (o meglio "Essenza") di Dio

Pagina in allestimento!